CAP. III.
In communi iudicio probant actor et reus; et si pariter
probant, reus absolvitur, nisi favorabilem causam foveat actor.
Lucius III. Cistrensi Episcopo.
Ex literis tuis intelleximus, te et archidiaconum confines habere
praebendas in villis, quas singuli singulas possidetis, et praetextu terminorum
inter vos controversiam agitari eo, quod dicas, eum antiquos fines egressum,
partemque tui fundi occupasse; illo in contrarium asserente, se partem eandem
fundi possedisse quadraginta annorum spatio inconcusse. Tu autem, quod per idem
tempus quiete illam possederis, asseveras, quare utrum incumbat petitori vel
possessori probatio quaesivisti. Ad quod scire debes, quod iudicium finium
regundorum tale est, ut in eo utraque persona vices duorum habeat, videlicet
actoris et rei. Unde hinc inde testes rite
produci possunt ad cognitionem iudicis instruendam, quibus examinatis iudex
quos praecellere intellexerit ad fidem sibi faciendam admittat. Quod
si forte ambarum partium
testes sint aeque idonei, possessoris testes praeferentur, quum promptiora sint
iura ad absolvendum quam ad condemnandum, praeterquam in liberali causa, in qua
si utriusque partis testes forte aequales
fuerint, pro libertate tamen
semper sententia proferetur. Nam possessori probationem
aliquando dari, iuris manifesti est, quum iure ita cautum sit, quod, qui obiecerit
praescriptionem longissimi temporis, quam nemo recte obiicit, nisi qui
possidet, et eam probaverit, in causa debeat obtinere.
|