Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS.
    • TITULUS XIX.   DE PROBATIONIBUS.
      • CAP. VIII.   Si rogatus restituere totam hereditatem, eo sine liberis decedente intret monasterium, evanescit fideicommissum, et hereditas applicatur monasterio; nec ad invalidandum ingressum sufficit probare minorem aetatem tempore ingressus, si ex adverso geminatus probetur ingressus. H. d. intelligendo, quod substitutio fuit fideicommissaria. Si vero fuit directa, summa sic: substitutio facta filio, eo decedente sine liberis, evanescit per ingressum monasterii. Et tunc adde id, quod est in primo summario ibi: nec ad invalidandum etc., usque ad finem, et uterque intellectus est verus in se. Dico tamen, quod primus est verior, quod hic fuit substitutio fideicommissaria, licet Dom. Anton. hic dicat, quod fuit compendiosa.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. VIII.

 

Si rogatus restituere totam hereditatem, eo sine liberis decedente intret monasterium, evanescit fideicommissum, et hereditas applicatur monasterio; nec ad invalidandum ingressum sufficit probare minorem aetatem tempore ingressus, si ex adverso geminatus probetur ingressus. H. d. intelligendo, quod substitutio fuit fideicommissaria. Si vero fuit directa, summa sic: substitutio facta filio, eo decedente sine liberis, evanescit per ingressum monasterii. Et tunc adde id, quod est in primo summario ibi: nec ad invalidandum etc., usque ad finem, et uterque intellectus est verus in se. Dico tamen, quod primus est verior, quod hic fuit substitutio fideicommissaria, licet Dom. Anton. hic dicat, quod fuit compendiosa.

 

Idem Abbati et Conventui Cassensi.

 

In praesentia dilecti filii nostri G. sancti Hadriani diaconi cardinalis G. subdiaconus et B. mulier soror eius, Verulanenses fratres cum vestro syndico constitutos coram ipso fecere proponi, quod, quum quondam A. frater ipsorum conderet testamentum, M. filium suum sibi heredem instituit, et praecepit, ut, si absque liberis forte decederet, ad eos G. et B. bona devolverentur ipsius, unde illa, quae de bonis ipsius vestrum monasterium detinebat, sibi restitui postulabant, et petebant vos super hoc a sua molestatione compesci. Verum syndicus ipse proposuit ex adverso, quod praedictus M. monasterio vestro obtulit se et sua, unde universa, quae habuerat, erant ad monasterium devoluta, quare universa, quae ipsi de bonis eius invaserant, restitui monasterio vestro petebat, et super ceteris silentium illis imponi. Ad haec autem pars altera replicavit, quod dictus M. oblationis suae tempore fuerat minor annis, sicut per testes legitime comprobavit, et quod voti facti poenitens id, quod fervore infirmitatis fecerat, post convalescentiam revocavit. †Unde tum ex eo, quod Milo infra aetatem legitimam monasterio Casemarii obtulit se et sua, tum quia quod inconsulte fecerat postmodum revocavit, eius oblatio non tenebat. Unde quum sine liberis decessisset, ex testamento patris illius ad ipsos erat eius hereditas devoluta. Verum ad haec syndicus respondere curavit, quod, licet dictus M. de monasterio ipso de tua licentia, fili abbas, fuisset egressus, eidem postmodum, cum avo suo, qui eius erat procurator, ad praesentiam tuam, quum Verulas ivisses, accedens, se et sua obtulit humiliter et devote, et, quod nec contra oblationem et donationem suam veniret ulterius, iuramento firmavit, sicut publicum continet instrumentum. Quare quum constet ex his, quod idem M. bis monasterio vestro contulit se et sua, nec ex adverso probetur, quod utriusque oblationis tempore M. fuerit minor annis, probationem vestram huiusmodi exceptionis probatio non elidit, quum, etsi primae oblationis tempore fuerit minor annis, secundae tamen potuit maior exstitisse. Praeterea quum verbum illud “minor annisduobus potuerit modis intelligi, quum et qui minor est quatuordecim annis, et qui viginti quinque minor fuerit, dici soleat minor annis, intentioni vestrae verbum dubium non nocebat, quum infra viginti quinque annos teneret donatio praesertim iuramento firmata. Sed etsi teneret quod factum fuerat a dicto A., qui tamen intelligendum non erat sine herede decedere qui monasterium sibi heredem instituit, hoc monasterio non nocebat. †Quumque cardinalis praedictus ea, quae coram ipso proposita fuerant, in nostra et fratrum nostrorum audientia retulisset, nos ad consilium dilectum filium H. sancti Eustachii diaconum cardinalem duximus deputandum. Idem igitur Dilectus filius H. sancti Eustachii cardinalis causae meritis plenius intellectis attendens, quod syndicus vester intentionem suam plene fundasset, et quod nihil fuisset ex adverso sufficienter probatum, quum, etsi ostensum esset per testes, quod M. suae oblationis tempore fuerit minor annis, utrum tamen primae vel secundae oblationis tempore minor fuerit, et quot annis minor, non fuisset expressum, de mandato nostro sententiam protulit, et praedictis G. et B. silentium imponens super his, quae a monasterio postulabant, eos ad restitutionem illorum, quae de bonis praedicti M. propria temeritate invaserant, condemnavit. Nos igitur sententiam ipsam auctoritate apostolica confirmamus.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License