CAP. IX.
Si actor et reus in interdicto retinendae possessionis
probant, obtinet is, qui antiquiorem possessionem probat titulo maxime
iustificatam, vel meliores probationes respectu possessionis adduxit. H. d.
notabiliter, et probatur satis summarium in versic. ex praemissis, ponderato
versic. “maxime.”
Idem.
Licet causam, quae vertitur inter ecclesiam Ravennatensem et commune
Faventiae super iurisdictione, honores, ac districtu in villa Luci, sancti P. et castro Arioli, quod
de iure ad se spectare dicta ecclesia proponebat (Et infra:) Verum, quia utrique parti erat plurimum
onerosum, testes producere coram nobis, Placentino episcopo dedimus in
praeceptis, ut infra tres menses testes appellatione remota reciperet, quos
utraque pars tam super principali negotio, quam in personas testium duceret
producendos, ita videlicet, ut effrenata multitudine refrenata hinc inde
quadragenarium numerum nullatenus excedere pateretur. (Et infra:) Sicque postmodum utriusque partis procuratores cum attestationibus
consignatis ad nostram praesentiam redierunt. Porro attestationibus
solenniter publicatis,
syndicus Faventinorum proposuit, se velle in personas testium ex parte altera
productorum quaedam obiicere ac probare, oeconomo ecclesiae asserente, id fieri
non debere. Super quo quum
fuisset hinc inde aliquamdiu altercatum, tandem interloquendo
decrevimus, ipsum super
hoc nullatenus audiendum, quum infra trium mensium spatium
in nostris literis comprehensum testes huiusmodi producere non curaverit, infra quem
terminum pars utraque testes inducere potuit tam in personas testium, quam
super negotio principali. Post hoc idem syndicus obiecit in testes
praedictos, quod corrupti falsa dixissent, et ad querelam falsi probandam concedi sibi petiit facultatem. Unde
quia talis exceptio non solum ante, sed etiam post sententiam potest opponi secundum legitimas sanctiones, licet
nonnulli crederent, Faventinorum partem exceptionem huiusmodi per excogitatam
malitiam ad impediendum processum negotii obiecisse, quia tamen nolumus a iuris
tramite declinare, dilectis
filiis magistris
G. et T. Bononiae commorantibus per scripta nostra praecipimus,
ut partibus convocatis testes, quos super hac exceptione procurator
Faventinorum duceret producendos infra mensem, recipere et examinare curarent,
de singulis circumstantiis subtiliter inquirentes, et depositiones eorum fideliter
redigentes in scriptis, indulto extunc altero mense procuratori ecclesiae
supradictae, infra quem, si vellet, ad reprobationem testium illorum produceret
testes coram eis, †et eorum dicta fideliter conscribentes XX.
dierum terminum utrique parti praefigerent, infra quem cum attestationibus
ipsis nostro se conspectui praesentarent sententiam recepturae. Partibus itaque
comparentibus iterum coram nobis, et huiusmodi attestationibus publicatis,
audivimus quaecunque proponere voluerunt. Quanquam autem pars Faventinorum testes
multos produxerit super negotio principali, ad probandum, quod homines praedictorum locorum a
longis retro temporibus exhibuerunt eis servitia in bannis, et placitis,
fossatis et collectis et cavalcatis, et quibusdam aliis pertinentibus ad
districtum, vix tamen ex illis sex tantummodo remanserunt concordes, quum alii multi sibimet in serie sui testimonii contradicant, et quidam alii
sint in dicto sui testimonii singulares. Ad reprobandum vero quosdam testium
ecclesiae Ravennatensis etsi ex parte Faventinorum quidam sint testes inducti,
plures tamen illorum reprobantur, quia sibi invicem evidentissime contradicunt.
Quidam vero alii pauci numero quamvis non reprobentur expresse, usque adeo
tamen malae famae sunt et levis opinionis, sicut per attestationes exhibitas est probatum, quod eorum dictis nulla vel modica
est fides adhibenda. Iidem quoque testes Faventinorum generaliter repelluntur,
quia non probant illud, ad quod probandum eorum syndicus se adstrinxit,
videlicet, quod corrupti falsa dixissent, quoniam, etsi de corruptione
videantur aliquid diceres, de falsitate tamen penitus nihil dicunt, †per multos autem ecclesiae Ravennatensis testes omni
exceptione maiores probatum est manifeste, ecclesiam Ravennatensem villam Luci,
S. Potiti et castrum Aureoli a longissimo tempore possedisse cum omni honore,
districtu et iurisdictione, nominatim expressis universis articulis
exprimentibus iurisdictionem, honorem atque districtum. Ex praemissis igitur satis evidenter
apparet, quod ecclesia Ravennatensis per testes numero plures, quibus potius lux veritatis
assistit, qui etiam aptiora negotio et vero proximiora in suis testimoniis
expresserunt, sufficienter ostendit, quod a LX. annis et citra cum omni
iurisdictione, honore atque districtu loca supra dicta possedit. Per quod
patet, quod, si commune Faventiae a L. annis et citra, sicut videntur testes
eorum deponere, aliqua servitia in locis perceperunt supra dictis, illa
proculdubio sine iusto titulo percipere inceperunt, quum duo insimul eandem rem
et eodem modo in solidum possidere non possint, maxime quum iidem Faventini
iustum possessionis titulum non ostendant, et ex privilegiis imperatorum et
Romanorum Pontificum ecclesiae Ravennatensi concessis evidentissime colligatur,
possessionem ipsius ecclesiae in praedictis locis iustam fuisse. Quum ergo
constet Faventinos ab eo tempore, quo se possedisse probare contendunt, minus
iuste ac sine titulo aliqua in praedictis locis temeritate propria occupasse, ac processu temporis per violentiam extorsisse, sicut per
multos testes ecclesiae Ravennatensis manifeste probatur, et oeconomus eiusdem ecclesiae
petierit coram nobis, a vi turbativa seu inquietativa super praemissis commune Faventiae
prohiberi, nos recognoscentes in hoc casu, non sic locum esse interdicto Uti
possidetis, ut dicere debeamus; Uti possidetis, ita possideatis, quum
probationes ecclesiae longe sint potiores, et ideo sit in interdicto superior, de fratrum nostrorum
consilio commune
Faventinum sibi condemnamus, super iurisdictione, et honore, atque districtu et aliis ad hoc generaliter
pertinentibus in locis praedictis, quoad possessorium iudicium, quo tantummodo
actum est, perpetuum silentium imponentes, et prohibentes eidem, ut neque per
se, neque per alios super his praesumat Ravennatensem ecclesiam aut habitatores
praedictorum locorum aliquatenus molestare.
|