CAP. XI.
Iudex debet habere notarium vel duos
viros idoneos, qui scribant acta iudicii; alias, si quid difficultatis
emerserit, per superiorem punietur, nec creditur ei super processu, nisi in quantum per acta vel alias per legitima documenta
constabit.
Idem in concilio generali.
Quoniam contra falsam assertionem iniqui iudicis innocens
litigator quandoque non potest veram negationem probare, quum negantis factum
per rerum naturam nulla sit directa probatio, ne falsitas veritati praeiudicet,
aut iniquitas praevaleat aequitati, statuimus, ut tam in ordinario iudicio quam
extraordinario iudex semper adhibeat aut publicam, si potest habere, personam,
aut duos viros idoneos, qui fideliter universa iudicii acta conscribant,
videlicet citationes et dilationes, recusationes et exceptiones, petitiones et responsiones,
interrogationes et confessiones, testium depositiones et instrumentorum productiones, interlocutiones et appellationes, renunciationes,
conclusiones, et cetera, quae occurrerint, competenti ordine conscribenda, loca
designando, tempora et personas. Et omnia sic conscripta partibus tribuantur
ita, quod originalia penes scriptores remaneant, ut, si super processu iudicis
fuerit suborta contentio, per hoc
possit veritas declarari, quatenus hoc adhibito moderamine sic honestis et
discretis deferatur iudicibus, quod per improvidos et iniquos innocentium
iustitia non laedatur. Iudex autem, qui constitutionem ipsam neglexerit
observare, si propter eius negligentiam quid difficultatis emerserit, per
superiorem iudicem animadversione debita castigetur, nec pro ipsius praesumatur
processu, nisi quatenus in causa legitimis constiterit documentis.
|