CAP. XII.
Si probari potest, reum deliquisse, eius
probatio, quod non deliquerit, non est admittenda.
Honorius III. Archiepiscopo Londonensi et eius Suffraganeis.
Ad nostram noveritis audientiam pervenisse, quod sacerdotes et
clerici Daciae legi regni, per quam negativa probatur, contra canones et legitimas
sanctiones temere innitentes, a
criminibus, quae probari testibus fide dignis possunt legitime contra eos,
reputantur insontes, si se super his purgare valeant quoquo modo. †Unde contingit, quod quandoque ad purgationem sui
similes criminosos adducunt, ut eis debeant in similibus opportuno tempore respondere, multaque crimina committuntur audacius ab eisdem. Volentes igitur, ut haec pestis contraria omni iuri
penitus exstirpetur a clero, fraternitati vestrae mandamus [per apostolica scripta praecipiendo],
quatenus in huiusmodi probatione negativae, dum tamen
possit affirmativa ex adverso probari, contra canonicas sanctiones in foro ecclesiastico neminem audiatis, sed in pergationibus bonae famae viros duntaxat canonice
admittentes eum minus esse idoneum ad purgandum quodlibet crimen sciatis, qui
nota infamiae super culpa consimili est respersus. [Dat. Romae V. Kal. Ian. Ao. II. 1218.]
|