CAP. II.
Nulla est receptio testium facta contra non citatum.
Gregorius Ioanni Defensori eunti in Hispaniam.
In
nomine Domini (Et infra:) Quod autem
dicit idem episcopus, quia se absente
etiam vilissimi sint testes exhibiti, nullius momenti lege noscendum est
constitutionis novellae, quae de testibus loquitur in haec verba: [“Hoc quoque saepius agnovimus, quoniam
quidam aut apud locorum defensores aut apud clarissimos provinciarum iudices,
aut etiam, ut assolet, hic apud virum clarissimum magistrum census ingrediuntur,
et queruntur tanquam ab alio passi aliquid contra leges, aut aliter laesi aut
damnificati, testes volentes producere. At”] “Ne postea obiiciatur eis,
quod per unam partem gesta et confecta sunt, oportet, ut testimonia dentur,
illo admonito a iudice aut defensore, venire et audire testes. Si vero noluerit
venire, et non ex inevitabili quadam necessitate venire non possit, sancimus,
huiusmodi testimonia ita valere, tanquam si non ex una parte consisterent, sed
etiam ipso praesente facta fuissent.” Ecce admonendus est semper adversarius,
ut ad audiendos testes veniat, quod quia hic omissum est, necesse est, ut quod
contra legem actum est non habeat firmitatem. [Quales autem testes etc.]
|