CAP. VII.
Si probatio exceptionis oppositae contra testem productum non
admittitur, antequam dictum testis recipiatur, in casu, in quo admitti debuit,
licite appellatur. Hoc dicit secundum lecturam, quam ponit Panorm.
Idem R. Herfordensi Episcopo et Abbati Sardi.
Ex
parte A. presbyteri ad nos est querela perlata, quod, quum ipse
ecclesiam de Clunoden. canonice fuisset adeptus, et eam XXX. annis et amplius
pacifice possedisset, miles quidam H. nomine ipsum exinde gravibus molestiis
et iniuriis lacessivit, et tandem,
tacito, quod laicus esset, ad iudices nostras literas impetravit, quod,
si dictus presbyter filius esset illius, qui proximo in eadem ecclesia
ministrarat, et iure hereditario eam teneret, vel quod publice fornicariam haberet, ipsum a praedicta
ecclesia prorsus amoverent. Tandem vero, quum idem miles per interpositam personam eum coram
praefatis iudicibus traxisset in causam, quosdam laicos infames et notabiles ad
testimonium perhibendum dicitur produxisse, quod videlicet memoratus
presbyter filius sacerdotis illius fuisset, qui proximo in ipsa ecclesia
ministraverat. Licet autem praedictus
A. presbyter assereret, illos testes non esse recipiendos pro eo,
quod quidam eorum latrones et raptores manifesti essent, quidam vero in causa
alia fuissent convicti de periurio, et se
constanter hoc diceret
probaturum, nihilominus tamen praefati iudices, testibus talibus adversae
partis receptis, eidem presbytero
absenti, etiam post appellationem, quam super hoc se interposuisse
proponit, praescriptam
abiudicaverunt ecclesiam, quam nunc praescripti militis dapiferi filius detinet occupatam. †Quoniam igitur
de vobis satis plene confidimus, causam ipsam discretioni vestrae duximus
committendam, praesentium vobis auctoritate praecipiendo Mandamus, quatenus, partibus
coram vobis convocatis, super hoc rei veritatem diligenter inquiratis, et
si vobis constiterit, quod praedictus presbyter non fuerit legitime per testes
idoneos praescripta ecclesia spoliatus, eorundem iudicum cassata sententia
literis etiam confirmationis, si quae sunt super eadem ecclesia impetratae, non
obstantibus, ecclesiam illam presbytero restituatis eidem dilatione,
contradictione et appellatione cessante, ipsumque de cetero non permittatis exinde a supra dicto milite, vel ab eo, qui
ipsam tenet ecclesiam molestari. Si vero res aliter se haberet, nihilominus
causam audiatis, et fine debito terminetis. Testes autem, si quos idem A. in
suae assertionis testimonium invocaverit, monere curetis et diligenter
inducere divino intuitu et amore iustitiae, ut coram vobis super his perhibeant testimonium veritati, nec
quicquam exinde in suae salutis periculum reticere praesumant.
|