CAP. XVI.
Si quis probat actum gestum post appellationem, et
adversarius probat quod ante, praefertur prima probatio, et actus iudicatur non
tenere, nisi secundus probet, quod ante omnem appellationem.
Idem Praeposito et Canonicis Embrudensis ecclesiae.
Quum
tu, fili praeposite, cum quibusdam canonicis tuis, et venerabilis frater [noster]
archiepiscopus vester pro causa, quae
inter vos et ipsum vertebatur, essetis in nostra praesentia constituti, †archiepiscopo asserente, quod vos ante
appellationem excommunicasset, et postulante sententiam suam confirmari,
econtra proposuisti, quod post appellationem in vos sententiam
excommunicationis protulisset, et ob hoc dixisti, eam nullius momenti fuisse.
Obiecisii etiam tam tu quam altera pars, quod testes fuerint hinc inde
producti, et attestationes eorum receptae. Nos vero, auditis et cognitis
rationibus et allegationibus utriusque partis, et attestationibus diligenter
inspectis, Quum constet, testes vestros iurasse, quod post appellationem
excommunicationis sententiam tulerit, et archiepiscopi testes similiter
iurasse, quod ante appellationem, nos dicta testium benigne interpretari ac providere volentes, ne de periurii reatu notentur, quia
utrumque esse potuit, et quod post primam appellationem et ante secundam
sententia lata fuerit, de communi
consilio fratrum [nostrorum]
eandem sententiam denunciamus et
decernimus non tenere. [Ut autem huius
nostrae diffinitionis etc.]
|