CAP. XIX.
Publicatio vel renunciatio testium in certis capitulis non
praeiudicat volenti testes producere in aliis. H. d. quoad titulum.
Idem Abbati et Fratribus de Martura.
Causam,
quae vertitur inter vos, et dilectos filios nostros plebanum et clericos plebis
sanctae Mariae de Martura, iam pridem filiis nostris archipresbytero
Vulterano et abbati de Spognia commisimus iudicibus appellatione remota
fine debito terminandam. Quumque utraque pars propter hoc in eorum
esset praesentia constituta, et testes essent hinc inde recepti, et eis ab
utraque parte renunciatum, et attestationes utriusque partis etiam
publicatae, quoddam privilegium nuper a nobis impetratum in medium protulistis,
†asserentes, vos quaedam alia munimenta a nobis impetrasse, quae rationes
supra dictae plebis obscurare et impedire videntur, quare causa ipsa nondum
potuit terminari. Quia vero sollicitudini nostrae incumbit, utrique ecclesiae
iura sua conservare integra, ac litibus et contentionibus finem imponere, Iudicibus ipsis praecipiendo
mandavimus, ut partes ipsas ante suam praesentiam convocent, et super
aliis capitulis, si qua alia fuerint ab his, super quibus testes recepti sunt,
et eorum attestationes publicatae, rationes hinc inde diligenter audiant, et
testes, si qui idonei producti fuerint, recipiant, et nullis capitulis noviter
a nobis per vestros nuncios impetratis, quae contineantur in privilegio vestro,
vel in aliis literis, quas vobis indulsimus, postquam causam ipsam eisdem
commisimus, praedictae plebi in hac causa impedimentum praestantibus, concordia
vel iustitia mediante decidant. Quia vero venerabilis frater noster I. Florentinus episcopus per suas
nobis literas intimavit, quaedam capitula eidem privilegio, quod
monasterio vestro nuper indulsimus,
esse inserta, quae obvia rationi videntur, per praesentia scripta
vobis praecipiendo mandamus, quatenus privilegium illud, sicut gratiam
beati Petri et nostram caram habetis,
ad nostram praesentiam cum vestro nuncio, qui ad nos secure cum eodem
veniat, dilatione et occasione cessante transmittatis.
|