Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS.
    • TITULUS XX.   DE TESTIBUS ET ATTESTATIONIBUS.
      • CAP. XXII.   Testimonium matris est suspectum, ubi filia petit in virum aliquem se maiorem. Et ad dictum solius matris de impedimento deponentis impeditur matrimonium, sed contractum non dissolvitur.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. XXII.

 

Testimonium matris est suspectum, ubi filia petit in virum aliquem se maiorem. Et ad dictum solius matris de impedimento deponentis impeditur matrimonium, sed contractum non dissolvitur.

 

Idem Matthaeo Cardinali.

 

Super eo, quod a nobis tua devotio postulavit, utrum, viro negante se mulierem affidasse, ipsius mater mulieris et altera mulier possint ad testimonium recipi, consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum mater filiae incrementum et honorem videtur diligere, ubi vir superior est divitiis et nobilitate, potentia vel honore, testimonium eius omnino videtur esse suspectum, et ideo non esse aliquatenus admittendum. Super illa vero quaestione, quam fecisti, an mulier coniungenda non sit viro, pro eo, quod sola mater alterutrius eos esse consanguineos confitetur, discretioni tuae taliter respondemus, quod, si non est firmatum matrimonium inter eos, matre asseverante, ipsos esse consanguineos, non debent coniungi, quia praesumptio est non modica, quod se linea consanguinitatis attingant, quum mater id confitetur. Si vero matrimonium est firmatum, non debet sine plurium iuramento dissolvi.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License