CAP. XXV.
Donec attestationes fuerint publicatae, et eis renunciatum,
produci possunt testes; postea vero non super eodem capitulo, sed super alio
sic. H. d. quoad titulum.
Urbanus III.
Quum
venisset ad apostolicam sedem dilectus filius noster magister M., nobis exposuit, quod felicis
memoriae Lucius Papa praedecessor noster causam, quae inter ipsum et dilectum
filium nostrum abbatem de Sicolan. vertebatur, commisit iudicibus fine
debito terminandam (Et infra:) Discretioni
vestrae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus, partibus
convocatis, si sententiam
illorum noveritis canonice promulgatam, eam auctoritate apostolica confirmetis et
faciatis exsecutioni mandari,
nec appellatio illam impediat, quae hic interposita dicitur occasione mortis
praedecessoris nostri, quum postea et egerit et responderit, testesque
duxerit producendos. Quaestiones quoque alias, super quibus testes fuere
producti, et depositiones publicatae eorum, vel renunciatum fuit testibus hinc
et inde, nullis aliis ab alterutra parte super eodem receptis, secundum tenorem
ipsarum mediante iustitia sine appellationis obstaculo terminetis. Si
quae vero fuerint quaestiones, super quibus vel testes non fuerint producti,
vel, renunciatum eisdem, audiatis, si qua hinc inde proposita fuerint, appellatione
cessante finem illis debitum imponentes.
|