TITULUS III.
DE RESCRIPTIS.
CAP. I.
Privilegio
generali, secundum ius commune obtento, obstat rescriptum speciale, etiam de eo
mentionem non faciens. H. d. secundum intellectum magis communem.
Alexander III. Senonensi Archiepiscopo.
Sicut Romana ecclesia
omnium ecclesiarum disponente Domino mater est et magistra, ita etiam nos, qui
eidem ecclesiae, licet immeriti, supernae dispositionis providentia
praesidemus, [et] prout Dominus nobis ministraverit,
consultationibus respondere cogimur singulorum, et quae videntur dubia
apostolicae circumspectionis providentia declarare. Sane Quaesitum est a
nobis ex parte tua, utrum, si
alicuius causa inter aliquos
delegatis iudicibus sublato remedio appellationis committitur, et literis
apostolicis altera pars munita, quibus ei generaliter est indultum, ut libere
sibi liceat appellare, si in vocem
appellationis proruperit, an eius in eadem causa debeat appellationi deferri? Huic igitur Inquisitioni tuae praesentibus literis taliter
respondemus, quod eius in hac parte appellatio non debet admitti, postquam est
causa iudicibus appellatione remota commissa, quia speciale mandatum derogat
generali. [Praeterea etc. cf. c. 5. de off. iud. del. I. 29.]
|