CAP. XXXIV.
In causa liberali contra contumacem, etiam lite non contestata,
testes recipi possunt. Hoc dicit notabiliter secundum lectur. communem.
Idem Dulmensi Episcopo et Decano et Priori sanctae Trinitatis
Eboracensis.
Quum
olim dilectus filius archidiaconus
Menensis adversus venerabilem fratrem
nostrum Cantuariensem archiepiscopum super statu Menensis ecclesiae
proposuerit in nostra et fratrum
nostrorum praesentia quaestionem, archiepiscopo
ipsi per literas nostras dedimus in mandatis, ut per se vel procuratorem
idoneum ad praesentiam nostram super hoc accederet responsurus. Verum quum ipse
nec venisset, nec misisset propter hoc idoneum responsalem, volentes Menevensi
ecclesiae paterna sollicitudine providere, causam super hoc venerabili fratri
nostro episcopo Heliensi et dilectis filiis Londinensi decano et archidiacono
de Botingeham sub certa forma duximus committendam, a quibus non fuit hactenus
iuxta mandatum nostrum in negotio ipso processum. Ne igitur causa ipsa remaneat
indecisa, discretioni vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus,
nisi pars adversa praedictum archidiaconum per exceptionem legitimam repellere
valeat ab agendo, partibus, si poterit fieri, vel procuratoribus earum ad locum
securum et idoneum per nuncios vestros et
literas convocatis, et lite legitime contestata, testes, quos archiepiscopus
in Anglia, et quos archidiaconus duxerit producendos contra eum in Wallia, recipere procuretis. Verum si archiepiscopus
citatus legitime coram vobis vel per
se vel per procuratorem idoneum noluerit comparere, aut litem etiam contestari,
vos nihilominus testes, maxime senes
et valetudinarios, quos archidiaconus per
se, vel procuratorem suum duxerit producendos, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo admittatis,
et depositiones eorum conscriptas et
vestris sigillis inclusas ad sedem curetis apostolicam destinare,
statuentes partibus terminum peremptorium competentem,
quo per se, vel responsales idoneos nostro se conspectui repraesentent
sententiam recepturae. [Testes etc. Dat.
Ferentini XIV. Kal. Iul. Pont. nostr. Ao. VI. 1203.]
|