CAP. XXXVI.
Indulgenda est in causa quarta productio testium petita cum
solennitate legali, causa legitima non refragante; alias legitime
appellatur.
Idem Priori sancti Victoris.
Significaverunt
nobis per literas suas venerabilis frater
noster Silvanectensis episcopus, et dilecti filii I. abbas S. Victoris
Parisiensis et F. Aurelianensis decanus, quod, Quum causa, quae vertitur
inter abbatem et monachos sancti Dionysii ex una parte, ac abbatissam et moniales
de Forcellis ex altera tam super proprietate quam super possessione prioratus
de Argentolio iudicibus a nobis commissa fuisset, et moniales super causa
proprietatis prius litem ingressae testes produxissent in illa, postmodum
possessionis iudicium suspenso petitorio intentarunt, quod eis de iure licere ipsi de prudentium consilio per interlocutoriam
sententiam declararunt. Unde quum
in causa possessionis, quam moniales petebant, ea videlicet ratione, quod illae, quibus ipsae successerant, inde
fuerant violenter eiectae, testes fuerunt ab utraque parte producti, et eousque
erat processum, ut publicatio iam
fieri deberet, †petebant moniales
praedictae, depositiones testium in causa possessionis tantummodo publicari;
sed contradicebant monachi, allegantes, quod, sicut causa proprietatis fuerat
prius coepta, ita debebat accipere prius finem, vel saltem tam super petitorio
quam super possessorio testes simul publicari debebant. Ipsi vero, auditis hinc
inde propositis, quum super hoc vellent interloqui habito consilio sapientum,
monachi adiecerunt, quod super causa proprietatis renunciaverant productioni
testium moniales. Quod quum pars adversa negaret, et inter partes quasi dubium
verteretur, inlerlocuti fuerunt, quod attestationes in possessorio publicarent,
et super renunciatione monialium probationes monachorum audirent; sed ab hac
interlocutoria monachi ad nostram audientiam appellarunt. Ipsi autem diem
alteram partibus praefigentes, ut deliberarent, an deberent huiusmodi
appellationi deferre, convocatis prudentibus de ipsorum consilio, sententiam
suam minime reprobantes, parti monachorum audientiam indulserunt, si forte
rationem aliquam allegarent ad retractandam sententiam praedictam inefficacem;
qui tandem post appellationes suas appellationi prius factae fortiter
insistebant. [Quia vero vix poterant
assessores Parisius invenire, quin dicerentur esse suspecti, quamvis pars
monialium tandem diceret, quod, quemcunque tres insimul evocarent, illum non
haberent ullo modo suspectum, ipsi tamen, considerantes arduitatem negotii,
haec nobis intimanda duxerunt, partibus iniungentes, ut in festo S. Lucae
Evangelistae proximo tunc futuro nostro se conspectui cum huiusmodi literis
praesentarent. Quum autem literis ipsis hanc seriem continentibus praefati
abbas S. Victoris et decanus Aurelianensis sua pariter appendissent sigilla,
iam dictus Silvanectensis episcopus suum distulit sigillum apponere pro eo,
quod monachi S. Dionysii querebantur, quaedam omissa fuisse, quae fuerant
apponenda. Unde partibus revocatis diem in crastino S. Remigii praefixerunt,
monachis firmiter asserentibus, quod moniales in causa proprietatis tres
testium productiones habuerant, et in easdem fuerat iam conclusum, ita, quod in
producendis testibus super causa proprietatis eas non erant ulterius audituri,
ac super his probationes legitimas offerebant; sed haec omnia pars adversa
negabat. Verum, quum propter hoc tam abbatissa pro parte sua, quum magister
Thomas pro parte abbatis et monachorum circa octavos B. Martini, quae, fuerant
pro termino partibus assignatae nostro se conspectui praesentandi, ad nostram
praesentiam accessissent, et nos eis in consistorio nostro plenam audientiam
dedissemus, idem magister adiecit, quod saepe fuit ex parte abbatis et
monachorum a delegatis iudicibus postulatum, ut in causa possessionis quartam
eis productionem concederent cum solennitate legali, quam quum eis penitus
denegarent contra legitimas sanctiones, ipsi, sentientes se iniuste gravari,
post interlocutoriam de publicandis testibus in possessorio promulgatam
protinus ad nostram audientiam appellarunt, quod ex testimonio quarundam
specialium literarum praedicti Silvanectensis episcopi nitebantur ostendere,
inter multa scribentis, quod in additione illa, quae in revocatione partium
primis literis facta fuit, petebant monachi clausulam illam apponi, scilicet,
quod adhuc restabat eis super possessorio iudicio quarta productio solennitate
iuris adhibita, et super hoc probationes necessarias offerebant, idemque
magister assertionem suam promittebat se legitimis testibus probaturum.
Abbatissa vero relationi trium delegatorum innitens, et quibusdam eorum literis
continentibus, quod diem tertiam post Purificationem B. Mariae ad publicationem
testium assignaverant, super possessione a parte productorum utraque, quod ab eodem
magistro fuerat superadditum, asserebat penitus esse falsum.] Nos igitur, his et aliis diligenter auditis,
quae fuerunt hinc inde proposita, de communi fratrum nostrorum consilio
discretioni vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus, Parisius convenientes in unum, si per legitimas vobis probationes constiterit, abbatem et monachos quartam productionem
testium cum iuris solennitate super possessorio petivisse, seque propter hoc
infra decem dies post interlocutoriam sententiam appellasse, nisi forte iudices
quartam productionem negaverint pro eo, quod voluerint effrenatam multitudinem
testium refrenare, vos praefatos abbatem
et monachos ad quartam productionem testium
adhibita solennitate legali admittatis eosdem, ipsos, si in probatione defecerint,
in expensis legitimis condemnantes. Et nisi adeo sit in petitorio iam
processum, ut plene possit de proprietate liquere, vos causam possessionis, ad
quam de iuris beneficio abbatissa et moniales habuere recursum, primitus
terminetis, in causa proprietatis postmodum legitime
processuri; alioquin quaestionem terminetis simul utramque. [Illos vero etc. Dat. Kal. Febr. Ao. VIII.
1206.]
|