CAP. XXXVII.
Diligenter examinandi sunt testes, et puniendi qui eos
impediunt; et ipsorum testium multitudo est per iudicem refrenanda.
Idem Episcopo Placentino.
Quum
causam, quae inter venerabilem fratrem
nostrum archiepiscopum Ravennatensem ac dilectos
filios commune Faventiae †super villa
Luci et S. Politi, et castro Aureoli et eorum districtu, honore ac
iurisdictione noscitur agitari, diversis iudicibus fuisse [a nobis commissa, quia per eorum aliquos
fine debito non potuit terminari, nos imponere volentes liti finem, venerabili
fratri nostro Feretrano episcopo et dilecto filio abbati de Galiata per nostras
tandem literas dedimus in praeceptis, ut, non obstantibus commissionibus
hactenus impetratis, omnique occasione ac exceptione cessantibus, trium mensium
spatium partibus assignarent, infra quod universos testes producerent, quos, super
hac causa ducerent producendos, et diligenter examinatis eisdem,
attestationibusque fideliter redactis in scriptis, si de partium procederet
voluntate, causam ipsam mediante iustitia terminarent; alioquin attestationes
cum instrumentis et aliis rationibus ad nostram praesentiam remittentes,
praefigerent partibus terminum competentem, quo se nostro conspectui
praesentarent sententiam recepturae. Quum igitur delegati praedicti minime
processissent etc. (cf. c. 6. de iur. cal. II. 7.)] Quia vero utrique
parti nimis exsisteret onerosum, ut testes producerent coram nobis, fraternitati tuae, de qua plenam fiduciam
obtinemus, per apostolica scripta [praecipiendo],
mandamus, quatenus infra tres menses post
susceptionem praesentium recipias appellatione
remota testes, quos utraque pars tam super principali negotio quam in
personas testium duxerit producendos, ac eos diligenter examinare procures, et
de singulis circumstantiis prudenter inquirens, de causis videlicet, personis,
loco, tempore, visu, auditu, scientia, credulitate, fama et certitudine, cuncta
plene ac curiose conscribas, †et ea nobis fideliter sub tuo sigillo
transmittas, iniungens partibus, ut ad praesentiam nostram veniant sic
instructae, quatenus attestationibus publicatis et instrumentis exhibitis,
postquam sufficienter fuerit allegatum, iustam a nobis sententiam Domino
auctore reportent. Testes autem etc. Quod si forte Faventini vel alii eos,
quos dictus archiepiscopus ad perhibendum testimonium veritati duxerit
producendos, praesumpserint impedire, tu ipsos ab huiusmodi praesumptione
cessare monitione praemissa per censuram
ecclesiasticam appellatione remota compellas. Volentes autem effrenatam
multitudinem testium refrenari, volumus, ut hinc inde quadragenarium numerum
testium excedere non permittas, ita videlicet, ut, si Faventini testium
depositiones ratas habere voluerint, quae a venerabili
fratre nostro Ferrariensi episcopo et abbate Pompon. receptae fuerint,
testes ipsi computentur in numero praelibato; alioquin, quum attestationes
ipsae sint clausae, iidem testes, si necesse fuerit, iterate producantur. [Dat. Ferentini X. Kal. Iul. Ao. IX.
1206.]
|