CAP. XXXVIII.
Attestationes receptae in summario fidem non faciunt in
plenario iudicio. Et illarum publicatione non obstante iidem vel alii testes
super eisdem capitulis recipi possunt.
Idem de Novo Fonte et Casae Dei Abbatibus.
Veniens
ad apostolicam sedem dilectus filius
G. de Cros archidiaconus
Claremontensis nobis humiliter
supplicavit, ut sententiam per venerabilem
fratrem nostrum Lemovicensem episcopum super decanatu Claremontensis
ecclesiae pro eo rationabiliter
latam, quae iam fuerat in parte exsecutioni mandata, faceremus in totum
exsecutioni mandari. Quum autem dilecti
filii abbas et G. Dalmas [canonicus]
Claromontensis procuratores dilectorum filiorum capituli
Claremontensis in nostra essent
praesentia constituti nobis
proposuerint sententiam illam contra iustitiam, et post appellationem ad nos legitime interpositam promulgatam †[et ideo idem archidiaconus in petitione sua
non erat aliquatenus audiendus. Idem vero archidiaconus proposuit ex adverso,
quod dicti abbas et canonicus tanquam procuratores recipi non debebant, quum
tam ipsi, quam illi, pro quibus venerant, excommunicationis essent vinculo innodati,
quia praedictus episcopus omnes illos excommunicationis vinculo innodarat, qui
sententiae per eum pro memorato archidiacono latae se ducerent opponendos, et,
quum super hoc fuisset aliquamdiu litigatum, tandem ad cautelam procuratores
absolvi fecimus antedictos. Postmodum vero, quum idem abbas et canonicus
vellent agere contra illum, ipse archidiaconus nec sic eos ut procuratores
admittere voluit pro eo, quod illorum se procuratores gerebant, qui adhuc erant
excommunicationis vinculo innodati, et ideo pro eis in iure non poterant
experiri,] et idem archidiaconus ipsos tanquam procuratores admittere
noluerit, vel dictis eorum aliquatenus respondere, dilectus filius P. subdiaconus noster basilicae principis Apostolorum canonicus se ipsi opposuit ex
adverso, asserens, se canonice fuisse in decanum Claremontensem
electum, propter quod dictus archidiaconus in sua petitione non erat
aliquatenus audiendus, quia decanatus ipse non ad illum, sed ad se potius
pertinebat. †[Ad quod memoratus
archidiaconus replicabat, quod donec sententia lata pro ipso plenariae foret
exsecutioni mandata, praedictus P. ad impediendam exsecutionem sententiae non
debebat audiri. Ad hoc dictus P. respondebat, sententiam pro ipso archidiacono
a supradicto episcopo latam nullum sibi praeiudicium generare, quum res inter
alios acta non praeiudicet aliis secundum legitimas sanctiones.] Quum
igitur super his aliquamdiu disceptassent, interlocuti fuimus, ut dictus P., si
posset, in continenti suam intentionem fundaret. Qui quum ad suam intentionem fundandam super hoc testes et instrumenta
produxerit, super quibus, quum utrimque
fuisset aliquamdiu disputatum, nos interloquendo pronunciavimus, quoniam per ea, quae fuerant ostensa,
constabat, quod sua intererat, ut idem
P. se posset opponere archidiacono memorato. Lite igitur in eos tam super
electione, quam super sententia legitime
contestata, quaesitum fuit ab ipso archidiacono coram nobis, utrum attestationes prius exhibitas in articulo
supradicto in hoc iudicio vellet admittere, qui praehabita deliberatione respondit, quod vellet, dummodo posset,
obiicere tam in personas testium quam in dicta. Quo audito pars adversa
respondit, quod attestationibus illis in hoc iudicio uti nolebat, quum non
super principali negotio, sed super articulo incidenti fuissent lite non
contestata receptae. Unde super toto negotio alios volebat testes producere vel
eosdem. Pars autem respondit adversa, quod, quum testes illi tam super
sententia quam super electione dixissent, et eorum attestationes fuissent in
iudicio publicatae, non licebat eidem, postquam testificata didicerat, super
eisdem articulis alios testes producere, praesertim quum in hoc ipso iudicio attestationibus illis usus
fuisset subdiaconus praelibatus. Nos igitur, auditis quae fuerunt hinc inde proposita, iustitia pronunciavimus
exigente, quod testes essent recipiendi super toto negotio, quos utraque pars
duceret producendos. Quocirca discretioni
vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, receptis testibus, et
rationibus partium intellectis, causam ipsam tam super principali quam etiam
incidenti, sublato cuiuslibet
contradictionis et appellationis obstaculo, fine canonico terminetis facientes [quod decreveritis firmiter observari.] Quia vero quae in capitulo
aguntur non facile possunt nisi per canonicos ipsos probari, volumus et mandamus, ut ad cautelam absolvatis
eosdem, ut vocati ad testimonium libere valeant pro utraque parte testari. [Testes etc. Dat. Lat. IV. Id. Iul. Ao. VII.
1204.]
|