CAP. XL.
Delegatus necessarius in testem removetur a iudicando, et alius
subrogatur.
Idem Attrebatensi Episcopo et Dedimenen. et Ursicampi
Abbatibus.
Dilecto
filio Ariensi praeposito nobis innotuit exponente, quod, quum causam, quae
inter ipsum et nobilem mulierem
comitissam Flandrensem super donatione sex praebendarum sacerdotalium agitatur,
vobis, frater episcope ac fili abbas Dedimenen., nec non et dilecto filio Attrebatensi decano duxerimus committendam, idem
praepositus citra litis contestationem proposuit coram vobis, quod testimonium ipsius decani sibi necessarium
erat in causa praedicta, quum de iure suo non nisi per ipsum et alium unicum
tantum testem facere fidem posset. Unde postulavit instanter, ut in causa ipsa eo procederetur
excluso, vel supersederetur negotio, quousque nos substitueremus alium
loco eius; vos autem petitionem eius in hoc admittere recusastis, quin
immo post appellationem, quam ad nos ipse propter hoc et alia interposuit, a praebendarum ipsarum donatione
suspendistis eundem. Ne igitur ob huiusmodi testis defectum eius
iustitia valeat deperire, te, fili abbas Ursicampi, loco ipsius duximus
subrogandum per apostolica scripta mandantes, quatenus, si est ita, praelibata
suspensione praepositi relaxata, in causa ipsa iuxta prioris mandati tenorem ratione praevia procedatis. [Quod si non omnes etc. Dat. Lat. XIV.
Kal. Mart. Ao. XI. 1209.]
|