CAP. XLIV.
Publicatis attestationibus possunt produci testes super eodem
articulo, vel directe contrario, qui prius fuerunt producti in iudicio summario
seu extra iudicium. H. d. secundum notabiliorem intellectum, non ponendo
aliquam specialitatem in causa matrimoniali. Et tunc expone textum in fin. ibi,
in hoc casu; scilicet quum testes alias producti reproducantur. Panorm.
Idem Belvacensi Episcopo.
Quum
in tua dioecesi: (Et infra: [cf.
c. 30. de decimis III. 30.]) Utrum autem, si accusatore
idoneo comparente, per tres vel quatuor testes inter iam coniunctos parentela
probaretur, per depositiones eorundem posteriorum testium derogetur fidei
undecim vel duodecim propinquorum, qui antiquiores tempore ac praestantiores
meritis ante contractum matrimonium in contrarium iuraverant, distinguendo
personas et gradus, a quibus directe hi, de quorum copula agitur, descenderunt,
an primi posterioribus praeferantur, non immerito quaeri posset. Quanquam autem
ad aliud et ob aliud iuraverint tam illi quam isti, tamen, si in secundo
iudicio priores personae iuratae deponerent illa eadem, quae primo dixerunt,
absque dubio eorum testimonia praevalerent, nec eo possent praetextu repelli,
quod partes testificata didicerant, quum talis exceptio locum non habeat in hoc
casu. [Dat. Lat. IV. Kal. Nov. Pont. nostr. Ao. XV. 1212.]
|