Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS.
    • TITULUS XX.   DE TESTIBUS ET ATTESTATIONIBUS.
      • CAP. XLVIII.   Post publicationem ad petitionem producentis interrogari non debent testes, nisi quando dolo vel negligentia examinatorum super omnibus capitulis interrogati non fuerunt.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. XLVIII.

 

Post publicationem ad petitionem producentis interrogari non debent testes, nisi quando dolo vel negligentia examinatorum super omnibus capitulis interrogati non fuerunt.

 

Honorius III. Praeposito Molisii Firmanae dioecesis.

 

Per tuas nobis literas intimasti, quod, quum causa, quae super quibusdam terris vertitur inter canonicos sancti Petri veteris ex una parte, et G. sancti Simonis Guidonis Firmani ex altera, tibi fuisset ab apostolica sede commissa, dictus G., tribus mensibus post testium publicationem elapsis, testes suos interrogari postulat iterato, super quo quid agere debeas, apostolico responso desideras edoceri. Nos igitur discretioni tuae breviter respondemus illum non esse super hoc de cetero audiendum, nisi forsan a principio illos interrogari super certis capitulis postulasset, idque malitiose vel negligenter fuerit praetermissum.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License