CAP. XLIX.
Testes probatorios et roprobatorios probatoriorum reprobare
licet; sed reprobatorios reprobatorium non licet.
Idem Vallis Oleti et Sacrameniae Abbatibus Palentinae et
Segobiensis dioecesis.
Licet
dilectus filius noster L. tituli sanctae Crucis presbyter cardinalis, quem
procuratoribus venerabilis fratris nostri
Burgensis episcopi, et clericorum sanctae Mariae de castro Soret dedimus
auditorem, ea, quae procuratores ipsi proponere voluerunt, audierit diligenter,
quia tamen procurator dicti episcopi contra personas testium productorum in
principali adhuc se velle dicere proponebat, †protestans nihilominus, attestationes partis alterius, quae vacante
sede Burgensi dicuntur fuisse receptae, certis de causis nullius esse momenti,
quum ipsa quaestio per vos non potuit terminari, licet pars altera sententiam
cum instantia postularet. Illam igitur ad vos de consensu partium remittentes,
discretioni vestrae Mandamus, quatenus recipiatis testes, quos contra
personas productorum super principali negotio partes duxerint producendos. Quos
si rursus pars altera vel utraque voluerit reprobare, contra illos probationes
admittere procuretis ita quod ultra non liceat partibus ad reprobationem
testium adspirare, ne, si producendi quartos contra tertios et sic deinceps partibus
licentia tribuatur, negotium protelatum
iam diu diutius protelari contingat.
|