CAP. LI.
Non creditur testi etiam religioso, qui sine iuramento
deponit.
Idem Pennensi Episcopo.
Nuper
nobis A. presbytero supplicante innotuit, ut, quum ipse ordinem fratrum Minorum
causa probationis intrasset, ac exinde,
nulla facta professione, infra annum exiisset, super hoc providere misericorditer
dignaremur, tibi dedimus in mandatis, ut, si res taliter se haberet,
denunciares ipsum ad regularem observantiam non teneri. Dicto ergo presbytero
et fratre Ioanne in partibus tuis Minorum fratrum custode cum quibusdam aliis
propter hoc in tua praesentia constitutis, dictus custos ad probandum, quod
idem presbyter professionem fecisset, quosdam ordinis sui testes induxit, qui
deposuerunt super hoc, contradicente dicto presbytero, non iurati. †Unde praefatus presbyter asserebat, eorum
testimonium nullum esse, praedicto replicante custode, quod secundum ordinis
sui regulam iurare non poterant, nec debebant, sed eorum verbis simplicibus in
huiusmodi standum erat, quare nobis humiliter supplicasti, ut, quid agendum sit
tibi, te redderemus nostris literis certiorem. Nos ergo fraternitati tuae
breviter Respondemus, quod nullius testimonio, quantumcunque religiosus
exsistat, nisi iuratus deposuerit, in alterius praeiudicium debet credi. [Dat. Laterani Kal. Mart. 1225.]
|