CAP. LII.
Diligenter et sigillatim examinandi sunt testes. Supple:
etiamsi agitur de vita et miraculis alicuius canonizandi. Abbas.
Idem Corisopitensi et Trecorensi Episcopis.
Venerabili
fratre nostro episcopo et dilectis filiis
capitulo Corisopitensi, ac universis abbatibus apud Cistercium in generali
capitulo congregatis, †multisque
episcopis aliis et religiosis una cum abbate et conventu monasterii S. Mauritii
Cisterciensis ordinis Corisopitensis dioecesis olim nobis insinuantibus, piae
memoriae Mauritium abbatem praefati monasterii divino munere claris coruscantem
miraculis adeo, ut monasterium ipsum quadam usurpatione usus, seu potius quadam
anticipatione futuri votum ab eius nomine sortiatur, et humiliter
supplicantibus, ut ipsum annumerari sanctorum catalogo faceremus, ut, quod
populus devota praesumptione, sicut diximus, nunc usurpat, seu etiam divino
instinctu anticipat, illum appellando sanctum et absque auctoritate sedis
apostolicae venerando, rite tandem iussione apostolica faciat ad gloriam Christi
et nominis Christiani, nos eorum devotis precibus, in quantum decuit,
annuentes, venerabili fratri nostro episcopo Leonciensi et dilecto filio abbati
sancti Leonis Corisopitensis dioecesis per nostras dedimus literas in mandatis,
ut inquirerent super praedicti viri vita et miraculis diligentissime veritatem,
et eam nobis fideliter intimarent, ut, ea plene comperta, pio supplicantium
desiderio plenius annuere valeremus. Iidem autem episcopus et abbas quandam
nobis paginam transmiserunt propriorum sigillorum appensione munitam, in qua
multa quidem et magna miracula continentur, facia, ut dicitur, a Domino meritis
dicti viri; quae licet probata per testes iuratos et nominatos in ipsa pagina
inveniantur: non tamen apparet per paginam saepe dictam, quod ipsos testes
examinaverint sigillatim, et quod eos super his, de quibus sunt testificati, ac
eorum circumstantiis cum ea interrogaverint diligentia, quae solet et debet in
testium receptionibus adhiberi. Unde licet humana devotio prompto affectu
debeat honorare quos dignatio divinae bonitatis honorat, tutius tamen esse
censuimus hoc differre negotium, quam in eo sententiam minus considerate
proferre. Nolentes autem deesse supernae gratiae muneri, sed adesse,
Discretioni vestrae mandamus, quatenus testes, quos abbas et monachi S. Martini
Cisterciensis ordinis super vita et miraculis piae memoriae M. abbatis
monasterii supradicti duxerint producendos, examinare sigillatim curetis cum ea
diligentia, quae solet et debet in receptione testium adhiberi. [Dat. Kal. Sept.
1225.]
|