Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS.
    • TITULUS XXI.   DE TESTIBUS COGENDIS VEL NON.
      • CAP. I.   In causa civili monendi et inducendi testes sunt ad testificandum, et, si se subtrahant odio, gratia etc., compelluntar.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS XXI.

 

DE TESTIBUS COGENDIS VEL NON.

 

CAP. I.

 

In causa civili monendi et inducendi testes sunt ad testificandum, et, si se subtrahant odio, gratia etc., compelluntar.

 

Alexander III. Papiensi Electo.

 

Causam matrimonii, quae inter M. mulierem et filium R. Canis vertitur, ab examine tuo ad audientiam nostram appellatione perlatam commisimus iudicibus terminandam. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus testes ab alterutra partium in suae assertionis testimonium invocatos, ne veritatem occultent, diligentius moneas et inducas. Si autem videris, quod odio, vel gratia vel timore se subtrahant, ne veritas occultetur, eos ad ferendum testimonium coram praefatis iudicibus, vel eorum nuncio, quem ad hoc miserint, ecclesiastica districtione compellas.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License