CAP. V.
Si res aliter probari non potest, etiam in causa criminali
compellendi sunt testes. H. d.
secundum lecturam notabiliorem.
Clemens III. Segobiensi Episcopo.
Pervenit
ad nos, quod, quum in episcopatu tuo saepe contingat, quod a laicis
enormis et intolerabilis iniuria clerico multis adstantibus et videntibus
inferatur, [vel praesente plebe in
ecclesia cum diabolicae fraudis instinctu accidat horribiliter humanum
sanguinem perfundi,] et ob hoc iniuriantes in causam tracti
negant se tantum facinus commisisse. Et quum laesus eorum testimonio, qui
praesentes exstiterant et viderant,
hoc probare desideret, illi, licet veritatem cognoverint, nolunt veritati testimonium
perhibere. †Sicque fit, quod ecclesiastica iustitia deperit, et ordo clericalis
vilescit. [Accidit etiam,
quod quum plures frequenter in clericos violentas manus temere iniiciant, ad
sedem apostolicam plurimis nequeant obstaculis laborare. Et] quia super
his tua nos duxit fraternitas consulendos, Consultationi tuae taliter
respondemus, quod hi, qui de rebus ecclesiasticis testificari recusant, si
aliter veritas nequiverit elici, ad illud sunt per censuram ecclesiasticam
compellendi. Si vero clerici passi iniuriam veritatem [forte] aliquorum testimonio
nequiverint comprobare, licet iuxta rigorem canonum unius testimonio
non sit standum, tamen iuxta consuetudinem Romanae ecclesiae propter
reverentiam clericalis ordinis ipsorum iuramento fidem volumus adhiberi. [Illos autem etc. (cf. c. 17. de sent. exc. V. 39.)]
|