CAP. VII.
Testis synodalis, qui coram ordinario super matrimonio
deposuit, non compellitur iurare super eo coram delegato; hoc primo. Propter
supervenientem infamiam a testimonio repellitur; hoc secundo. Potest tamen, si
erraverit, in continenti, non ex intervallo, dictum suum corrigere. Hoc
tertio.
Coelestinus III.
Praeterea
si testes publici, quos tua civitas nuncupat synodales, super causa matrimonii
coram te vel tuo capitulo semel testimonium reddiderint, non debent compelli,
ut in praesentia alicuius delegati iudicis super eadem causa iterato praebeant
iuramentum, dummodo aliter fiat fides iudici delegate, nisi forte articulus
novae quaestionis emergat. Huiusmodi vero testes publico iure possunt propter
infamiam a perhibendo testimonio removeri, si eam, postquam in communi recepti
fuerint, contigerit publice contraxisse. Quorum testimonia, si
quandoque, non tamen studiose, sed in ipso proferendo erraverint,
et se in continenti correxerint, reprobari non debent;
secus
autem erit, si correctioni suae interposuerint intervallum.
|