CAP. II.
In rescripto apostolico
subintelligitur clausula: “si preces veritate nitantur.” Et si rescriptum
prohibet causae cognitionem, est de falsitate suspectum.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Ex parte venerabilis
fratris nostri Conventrensis episcopi nostris
est auribus intimatum, quod, quum de causa, quae inter G. et F. clericos
vertitur super praebenda de Novalis, cognoscens legitime eidem F. secundum
tenorem literarum nostrarum, continentium, quod, si constaret, ipsum F. de
periurio esse convictum, et perpetuo illi renunciasse praebendae, appellatione cessante amoveretur ab ea;
eo cognito et probato, praebendam adiudicasset eandem, ipse in vocem
appellationis prorupit, et ad te, quod ei praebendam praecise et absque causae
cognitione restitueres, literas nostras reportavit, et episcopum, qui post appellationem eum praebenda spoliavit,
auctoritate alicui beneficium conferendi appellatione cessante privares, donec
per se, vel per nuncium, aut per literas suas de tanto excessu satisfacturus ad
sedem apostolicam accederet, et praenominatum G., si eundem F. in iam dicta
praebenda praesumeret molestare, vinculo excommunicationis usque ad dignam
satisfactionem adstringeres. Verum quoniam non credimus, nos ita praecise scripsisse, et si taliter scripsimus, hoc ex nimia
occupatione contigit, et in huiusmodi literis intelligenda est haec
conditio, etiamsi non apponatur: “si preces veritate nitantur:” fraternitati tuae per apostolica scripta
praecipiendo mandamus, quatenus inspectis literis, quas episcopo praedicto
direximus, si inveneris, quod secundum praedictum modum ei scripserimus, et in literis nostris appellatio fuerit
inhibita, et in literis, quas tibi
praefatus F. reportavit, non fuerit habita mentio priorum literarum, sententiam
praefati episcopi omni occasione et
appellatione cessante confirmes, et saepedictum F. cum literis nostris,
quas tibi detulit, ad praesentiam nostram venire compellas.
|