CAP. III.
Rescriptum apostolicum propter rasuram in loco non suspecto
non censetur vitiosum. H. de secundum mentem.
Idem.
Ex
literis vestris evidenter accepimus,
quod, quum causam, quae inter magistrum A. de
Hillesdale et R. de Alta ripa
super capella de Ambitoria vertitur, de mandato nostro susceperitis terminandam
et nostras literas in communi audientia
perlegi fecissetis, praefatus R. literarum sibi copiam fieri postulavit.
Qui literis diligenter inspectis,
quum eas argueret falsitatis, hac de
causa scilicet, quia in narratione facti abrasae sunt, ubi scriptum est:
“iura parochialia,” [asseverans, se
probaturum in praesentia nostra, quod tales literae de cancellaria nostra non
emanassent; vos autem videntes formam literarum a rationis tramite minime
deviare, ab exsecutione causae desistere noluistis, praefato R. iuramentum
deferentes, quod nec subterfugii nec dilationis causa hoc allegasset, sed quod
ita esse credebat. Iuramento autem ad diem praefixam non praestito, memoratum
H. in possessionem causa rei servandae iudicastis induci, et quod quidam laicus
serviens eidem R. vestro iudicio restitit, excommunicatus est et ex ecclesia
sub interdicto exclusus, praedictus R. ad nos accedens, et tacens, prout
dicitur, quod in commissione appellatio fuit inhibita, nec mentionem faciens
abrasionis literarum, aut iuramenti eidem delati et non praestiti, seu
sententiae missionis in possessionem causa rei servandae, literas ad
Londoniensem ei Norwicensem episcopum impetravit in hunc modum, ut si quid in
praeiudicium memorati R. occasione prioris commissionis factum fuisset, nostra
auctoritate in irritum revocetur. Quumque praefatus H. citatus a Norwicensi
episcopo, qui suas et Londoniensis episcopi vices gerebat, coram eo literas
tacita veritate impetratas diceret, metuens exsecutionem sententiae fieri,
Norwicensem episcopum suspectum habens, cui praefatus R. multa familiaritate
coniunctus, ut qui Londoniensis episcopi nepos erat, et eius panem quotidie
comedere dicitur, ad nos appellavit. Unde quoniam propria fraus nulli debet
prodesse aut patrocinium ministrare,] nos
inspicientes literas nostras Dicimus, quod propter abrasionem illam
iudicari falsae non possunt, nec etiam haberi suspectae, praesertim quum et
privilegia in possessionibus abradantur, et literae in narratione facti, si
erratum est, possunt incunctanter abradi.
|