CAP. IV.
Redarguenti privilegium de falso, iudex faciet illud exhiberi
coram iudice et paucis, et in loco congruo et securo, et interim stabitur
sententiae latae per illud.
Idem Eboracensi Archiepiscopo.
Accepimus
literas, quas dilectus filius noster R.
abbas sancti Augustini contra venerabilem
fratrem nostrum Cantuariensem archiepiscopum apostolicae sedis legatum transmisit. (Et infra:) Nos igitur
attendentes, tempus ad prosequendam appellationem praescriptum nullatenus
exspectandum, Quum privilegia non inspecta non valeant argui falsitatis, et
difficile sit et periculosum, ea apud sedem apostolicam exhiberi, praecipimus,
[de communi fratrum nostrorum consilio]
ut vel exhibeantur privilegia eidem
archiepiscopo in claustro praedictorum fratrum, vel in alio loco ipsis congruo et illi securo ad arbitrium
vestrum usque ad Nativitatem proximam sancti Ioannis Baptistae. [Nolumus autem exhiberi omnia simul, sed uno
exhibito et ipsis inspiciendi et conscribendi, si necesse fuerit, copia praestita,
reddatur illud fratribus ipsis, et aliud praesentetur. Deinde usque ad
purificationem B. Mariae sequentis anni archiepiscopus sufficienter instructus
ad redarguenda privilegia praedicta per se vel per sufficientem responsalem ad
apostolicam sedem accedat.] Si vero nec venerit, nec sufficientem
responsalem miserit, ei suisque
successoribus perpetuum silentium imponatis ipsa [privilegia] ulterius arguendi. Interim autem nolumis illa
privilegia vacillare: sed praecipimus, sententiam, quae eorum obtentu super
statu monasterii lata est, inviolabiliter observari. [Mandamus etiam, ut sententia in clericos eiusdem monasterii vel
ecclesias appellatione remota denuncietur publice non tenere. Et qui
prohibuerunt literis apostolicis obediri aut eas recipi, compellantur suspensi
ad sedem apostolicam laborare. Quia igitur quanto amplius de prudentia vestra
et honestate confidimus, tanto studiosius et fidelius decet vos commissum
experientiae vestrae negotium ventilare, discretioni vestrae mandamus atque
praecipimus, quatenus in facto iuxta formam quam praescripsimus, omni gratia et
timore postposito, sublato appellationis diffugio procedatis, et in praescripto
festo Purificationis rescripta privilegiorum, quae vobis exhibita fuerint, cum
literis vestris rei veritatem continentibus sub sigillis vestris nobis
transmittatis inclusa. Ne autem contentio prae multitudine oriatur] Iubemus
etiam, ut archiepiscopum in inspectione privilegiorum XII. hominum numero
faciatis esse contentum. Sententiam
quoque si quam in clericos et ecclesias monasterii post appellationem
interpositam pronuntiatam esse inveneritis nulla appellatione obstante
denuncietis publice non tenere.
|