CAP. V.
Instrumentum vel privilegium, quo quis utitur coram iudice,
adversario integraliter legi non debet, sed solum illud capitulum, de quo
agitur, edi debet.
Coelestinus III. Abbati sancti Secundi.
Contingit
interdum, ut dicitis, quod quandocunque cum aliquo litem in causis habetis, et
privilegium vestrum adversae parti cogimini plenius exhibere, unde accidit,
quod forte occasione unius capituli,
super quo convenimini, plurima litigia suscitantur, †et sic aemuli multarum cavillationum argumenta recipiunt, quibus pacem
et tranquillitatem vestram impugnant. Quia igitur nostra interest iurgiis
obviare suscitandis, et suscitata decidere, Consultationi tuae quum super hoc proposuistis taliter
respondemus et volumus, ut,
quandocunque super exhibendo privilegio, vel indulgentia seu instrumento
fueritis requisiti, praesente iudice, aut aliquibus prudentibus viris deputatis
ab ipso iudice, audiente parte
contraria, tantummodo recitetur ita, quod privilegium
ad transscribendum nullo modo tradatur; verum si super uno tantum privilegii capitulo quaestio fuerit,
illud capitulum solummodo rescribatur,
et adversae parti copia eius fiat.
|