CAP. VIII.
Si de extravaganti dubitatur, an decretalis sit authentica,
aut est iuri consona, et tunc iudicatur secundum illam; aut dissona, et tunc
Papa consulitur.
Idem Heliensi Episcopo.
Pastoralis
(Et infra: [cf. c. 28. de off. iud. del.
I. 29.]) Quaesivisti etiam, quibus
indiciis fides habenda sit decretalibus, de quarum auctoritate iudex potest non
immerito dubitare, quum plures inveniantur in compilatione scholarium, et
allegentur in causis de quibus per bullam non constitit, nec ipsae per metropoles
insinuatae fuerunt. Quia igitur saepe contingit, quod etiam coram nobis
decretales huiusmodi proponuntur, quas esse authenticas dubitamus, fraternitati
tuae benignius respondentes, Auctoritate praesentium duximus statuendum,
ut, quum aliqua decretalis, de qua iudex merito dubitet, allegatur, si eadem
iuri communi sit consona, secundum eam non metuat iudicare, quum non tam
ipsius, quam iuris communis auctoritate procedere videatur. Verum si iuri
communi sit dissona, secundum ipsam non iudicet, sed superiorem consulat super
ea. [Quoniam autem etc. (cf. c. 4. de exc. II. 25.) Dat. Rom.
ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. 1204.]
|