CAP. X.
Falsitas instrumenti, vel quod deest instrumento, probari
potest per testes.
Idem Petro Civi Viterbiensi.
Quum
Ioannes Eremita a te centum triginta libras Senenses ex causa mutui coram
Donadeo et Ioanne iudicibus Viterbiensibus petiisset, et tu ex adverso
proponeres, quod, quum idem Ioannes
in centum et octoginta libris tibi pro pretio domus, quam eidem vendideras,
teneretur, centum triginta libras ex
illis non immerito in mutuo debebat
compensare. Tandem quum super hoc et quibusdam aliis articulis inter vos
fuisset aliquamdiu litigatum, iidem
iudices, utriusque partis rationibus
intellectis et diligenter inspectis attestationibus, et publicatis instrumentis,
te
sententialiter condemnaverunt, ut eidem Ioanni praedictae domus
possessionem vacuam traderes, et a creditoribus liberatam (Et infra:) Quum igitur ab hac
sententia ad nostram duxeris audientiam appellandum, et nos tam tibi, quam
praedicto Ioanni dilectum filium nostrum T. subdiaconum et capellanum
nostrum dederimus auditorem, ex parte tua fuit propositum coram eo, supradictae domus venditionem non
puram, sed conditionalem potius exstitisse, ac nullatenus te teneri ad
traditionem ipsius, quatuor nihilominus testibus ad hoc probandum inductis,
quod, etsi novum esset capitulum, pendebat tamen ex veteri, qui iurati
deposuerunt, se interfuisse contractui inter te et praedictum Ioannem super
eadem domo posita in ora S. Blasii, celebrato, pro qua centum octoginta librarum pretium tibi
fuerat constitutum, tali videlicet adiecta conditione, ut tu domum ipsam
inhabitares libere in vita tua, et post obitum tuum M. et R. natis tuis,
eiusdem Ioannis nepotibus, remaneret. Cuius conditionis intuitu domum ipsam
eidem Ioanni pro minori pretio vendidisti, quum a G. Morandi pro ipsa ducentas
libras potuisses habere; anni vero, mensis et diei, quo venditio facta fuit,
iidem testes se dixerunt minime recordari. Dictus vero Ioannes venditionem ipsam
non conditionalem, sed puram proposuit exstitisse, ad hoc probandum publicum
exhibens instrumentum [anno dominicae incarnationis MCCVI. mense
Novembri die quarto confectum;] in quo profitebaris, te propria
voluntate vendidisse ac tradidisse domum ipsam eidem Ioanni Eremitae, et postea
CLXXX. librarum pretium recepisse.
Tabellionem quoque, qui confecerat instrumentum, et unum ex testibus in
instrumento subscriptis ad id probandum induxit. †Sed licet tabellio venditionem puram exstitisse firmavit, prout in
serie instrumenti continetur, [et etiam testis asseruit venditionem esse
factam,] utrum tamen
sub conditione vel pure fuerit contractus initus, dixit se minime recordari. Porro quum dubitatio fuisset
exorta, utrius deberet probatio praevalere, pro tua fuit parte propositum,
quia, etsi secundum legitimas sanctiones eandem vim obtineant instrumentorum fides et depositiones
testium in litibus exercendis, non tamen quodlibet instrumentum tanti debet
esse momenti, ut trium vel plurium idoneorum testium depositionibus
praeferantur. †Satis est etenim, si propter tabellionis auctoritatem, qui
suum officium fideliter adimplere praesumitur, quum ad hoc ex iuramento
teneatur, tanta fides adhibeatur instrumento confecto, quanta foret duobus
idoneis testibus adhibenda. Sed quum. per quatuor testes omni exceptione
maiores fuerit manifeste probatum, supradictam venditionem fuisse
conditionaliter celebratam, eorundem depositiones asseruisti instrumento merito
praeferendas. Ad hoc autem
idem Ioannes ex adverso respondit, quod, quum intentionem suam per iam dictum
fundaverit instrumentum, cui fides est indubitata adhibenda, quum nec
cancellatum, nec abolitum, nec corruptum sit in aliqua parte sui, ac tu in modum exceptionis
venditionem ipsam non pure, sed conditionaliter celebratam esse proponas, nec
per testes ad hoc a te inductos de certo fuerit tempore facta fides, et ideo
non appareat, quod super illa venditione deponant, quam constat per dictum
instrumentum determinato tempore fuisse contractam, huiusmodi probatio videbatur
inefficax ad intentionem contrariam elidendam. Verum responsionem istam esse
proponebas invalidam, quoniam, quum utraque pars a nobis interrogata fuisset in
iure confessa, quod unica tantum venditio super domo contracta fuerit, et ex
depositionibus testium liqueat, venditionem conditionalem fuisse, ex utriusque
confessione colligitur, eiusdem domus venditionem conditionalem exstitisse, non puram, non obstante, quod
ipsa interrogatio facta fuerit, postquam a partibus exstitit in causa
conclusum, quum iudex, qui usque ad prolationem sententiae debet universa
rimari, possit interrogare de facto, quotiens dubitationis aliquid occurrit. His ergo et aliis tam coram nobis, quam
coram dicto capellano propositis et plenius intellectis, De consilio fratrum nostrorum
pronunciavimus venditionem praedictae domus fuisse conditionaliter celebratam,
et te ob hoc nullatenus obligatum ad traditionem ipsius, super hoc memorato
Ioanni silentium imponentes perpetuum. Sententiam vero iudicum praedictorum, qui
alias iuste pronunciasse noscuntur, quum huiusmodi exceptio coram ipsis nec
probata fuerit nec obiecta, quoad dictum capitulum infirmamus, eam quoad alios
articulos auctoritate apostolica confirmantes.
|