CAP. XII.
Per violentam praesumptionem probatur carnis copula.
Idem.
Literis
tuae fraternitatis receptis ex tenore illarum nobis innotuit, quod, quum
P. parochianus tuus ab A. muliere, quam in uxorem acceperat, tuo
iudicio peteret separari, accusatores matrimonii produxerunt testes
firmiter asserentes, quod, postquam praedicta mulier cum praedicto viro
contraxerat matrimonium, consanguineum viri eiusdem solum cum sola, nudum cum
nuda, in eodem lecto iacentem, ea, ut credebant, intentione, ut eam cognosceret
carnaliter, viderunt, sed et in
multis secretis locis, et latebris ad hoc commodis, et tam horis electis
†quam locis saepe praesentibus eis hoc contigisse dixerunt. Et publica fama consentit, quod post contractum
matrimonium se miscuerunt ad invicem, quod in praesentia tua publice, ut
asseris, sunt confessi, quamvis id se ante contractum matrimonium fecisse negarent.
Dicitur quoque de muliere praedicta, quod de marito sese simulans concepisse,
alienum partum iam baptizatum, ut fertur, se mentita est peperisse, et
rebaptizari faciens virum suum decepit. Procedente vero tempore, quum fama
empti alieni partus fraudem detegeret, parentibus, a quibus eum emerat, occulte
restituit, postea veneficum poculum et alias vitae insidias viro parasse eadem
mulier perhibetur. Quia ergo tua nos fraternitas duxit consulendos, si ad
solvendum matrimonium iam dictae probationes sufficiant, Consultationi tuae taliter
respondemus, quod tum ex confessione, tum ex huiusmodi violenta et certa
suspicione fornicationis, praesertim, si quod de partu et machinatione
mortis dictum est probari valet, non immerito potest sententia divortii promulgari,
ita quidem, ut vir licentiam habeat mortua illa ducendi aliam, muliere sine spe
coniugii remanente.
|