CAP. XIII.
Idem dicit, ut praeced. cap.
Clemens III.
Tertio
loco quaestionis huiusmodi nodum tua fraternitas petiit explicari, an iuvenis
sponsam, in quam per verba de praesenti consensit, debeat in uxorem habere, ad quorum matrimonium impediendum neptis ipsius
sponsae prosiliens, se a iuvene carnaliter praecognitam proponebat. A qua producti testes dixerunt, se pro
certo credere, quod illa dicti iuvenis exstiterit concubina, et ei carnali
commixtione coniuncta,
adiicientes, quod eos insimul viderant per plana et nemora, vias et invia
pluries convagantes, et testimonium viciniae se super hoc recepisse dicebant. Ad
maiorem autem certitudinem, quia minus sufficienter credidisti esse probatum
quod eadem mulier asserebat, tam ipsa quam iuvenis iuramentis adstricti seorsum
confessi sunt, quod se invicem carnaliter praecognoverant, licet iuvenis nollet
ab ea, quum desponsaverat, separari. Nos autem haec, quae dicta sunt, intelligentes, et attendentes
viciniae famam, et dictorum mulieris ac iuvenis consuetas confabulationes, et per solitudines vagos incessus
per testes esse probatos, ut de carnali cognitione eos per iuramentum separatim
fuisse confessos,
praesertim quum hoc non dicatur occultum, sed quasi praedicetur a pluribus
manifestum, praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes, et praesertim
felicis memoriae Alexandri III. statuta sectantes, consultius et securius esse credimus, ut
matrimonialiter non coniungantur, sed ab invicem solutis sponsalibus
separentur. [Dat. Laterani.]
|