CAP. XIV.
Propter praesumptionem etiam vehementem non debet quis de
gravi crimine condemnari.
Innocentius III. Nivernensi Episcopo et Archidiacono
Bituricensi.
Literas
vestras accepimus continentes, quod, quum causa, quae vertitur inter venerabilem fratrem Altissiodorensem
episcopum, et quosdam Burgenses de Caritate, quos idem episcopus de haeresi
impetebat, vobis et dilecto filio
abbati Collonensi, a sede apostolica delegata fuisset, utraque pars tandem, ut negotii prolixitas posset
facilius expediri, vos duos sub certa poena sibi arbitros statuerunt,
delegata vobis potestate nihilominus reservata; G. autem lator praesentium,
unus ex illis, quos praefatus episcopus
impetebat, haeresim suam apud
Caritatem fuerat publica voce confessus, et de quodam fratre suo similiter recognoverat, quod eodem secum
laborabat errore. †Qui quum de fide sua
coram venerabili fratre nostro Bituricensi archiepiscopo conveniretur, eique
purgatio facienda per eundem W., qui vere poenitens et catholicus credebatur,
esset indicta, ipse W. fratrem suum, quem publice asseruerat [esse] haereticum, praestito iuramento purgavit, et sic ab ipso et periurus et
haereticus censebatur. E contrario vero idem W. proposuit, quod, licet de se
publice confessus fuisset, nihil tamen fuerat de fratre confessus. Unde bene
poterat illum purgasse, maxime quum a duobus capellanis de Albiniaco, qui
conscientiam illius noverant, audivisset, quod tanquam catholicum poterat illum
secure purgare, quorum literas postea vobis ostendit. Sed episcopus super eo,
quod de fratre negaverat, protinus eum per se ipsum et unum presbyterum et
alium diaconum coram vobis convicit; unde ipsum relapsum in haeresim
appellabat. Vos igitur has in praedicto W. contrarietates notabiles
attendentes, ipsum cum literis vestris ad nostram praesentiam transmisistis,
bonis eius interim annotatis, donec de persona eius et bonis quid statuendum
foret statuere curaremus, adiicientes, quod, quum idem W. apud vos cum
quibusdam instaret, ut purgationem reciperetis ipsius, sicut aliorum quorundam,
vos iuramentum eius, quia sibi contrarius videbatur, admittere noluistis,
purgatione tamen pro eo per octavam manum bonorum virorum admissa. Nos
vero, quia vulpeculae, quae moliuntur
vineam Domini demoliri, sagaci sunt studio capiendae, nam vulpes foveas habent,
et volucres coeli nidos, ex iis, quae praescripta sunt, praedictum G.
suspectum de haeresi vehementer habuimus, tum quia quod ante dixerat postea se
dixisse negavit, sicut convictus est
coram vobis, tum quia vel mendacium prius dixit in fratrem, asserendo illum
haereticum, vel periurium postea commisit in Deum, purgando illum de haeresi, quorum
utrumque reddit illum valde suspectum; quanquam verisimilius videatur, quod eo
tempore, quo tanquam vere poenitens ab haeresi revertebatur ad fidem, tam grave
mendacium non dixisset, praesertim in fratrem, quem utique tanquam carissimum non asseruisset haereticum, nisi fuisset
accensus zelo fidei orthodoxae. Unde praesumitur, quod, quum postea purgavit
illum de haeresi, turpiter deieravit. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta [praecipiendo] mandamus, quatenus, quum propter solam suspicionem,
quamvis utique vehementem, nolumus
illum de tam gravi crimine condemnari, talem et tantam securitatem recipiatis
ab ipso praeter iuratoriam cautionem, quod timore poenae corporalis debeat
coerceri, discretam ei poenitentiam iniungentes, ex qua valeat apparere, utrum
in tenebris ambulet, an in luce, utrumve sit vere poenitens, an ficte
conversus. Et si eum hoc modo verum catholicum cognoveritis, non sinatis ipsum
indebite molestari; alioquin eum tanquam haereticum condemnetis. [Dat. Ferentini Kal. Iun. Ao. IX. 1206.]
|