CAP. XV.
Non praesumitur incontinens in senectute, qui in iuventute
continuit, maxime si est literatus.
Idem Cenadiensi Episcopo et Abbati Deciquorum.
Quum
in iuventute sua venerabilis frater
noster C. Quinqueecclesiensis episcopus adeo se maturum, honestum et
providum exhibuerit, ut propter suavem
suae probitatis odorem ab ecclesia Romana meruerit pallio decorari, non est
de levi credendum, quod, postquam ad senilem pervenit aetatem, turpiter
abiecerit iugum Domini, foetores et
foeditates libidinis amplexando; quum labes huiusmodi, quae nonunquam in
iuventute contrahitur, in senectute frequentius expietur. Quis praeterea de
facili crederet, quod vir praeditus scientia literarum, propriae salutis
oblitus, ad eam passionis ignominiam se converteret, ut cum propria nepte
abominabilem perpetraret incestum, quum, etiam secundum sententias ethnicorum
naturale foedus inter tales personas nihil permittat saevi criminis suspiciari?
Licet igitur illustris memoriae rex
Hungariae eundem episcopum nobis interdum
per nuncios et literas de tali crimine detulisset, suppliciter et instanter postulans, ut malum huiusmodi pernitiosum
exemplo de Hungarica ecclesia tolleremus, quia tamen eius suggestio non de
caritatis radice, sed ex odii fomite
procedere videbatur, quum ipsum tanquam
inimicum persequi non cessaret, sicut est in tota provincia manifestum:
noluimus aures nostras quasi malignis delationibus inclinare, sed, ut
probaremus, si spiritus esset ex Deo, bonae
memoriae Auriensi episcopo dedimus in mandatis, ut prudenter et caute a
coepiscopis indagaret, utrum praefatum episcopum crederent tali labe respersum.
Qui nobis postmodum rescripserunt, quod eum virum honestae conversationis esse
credebant, personam illius multipliciter commendantes. [Quia vero etc. (cf. c.
12. de purg. can. V. 34.) Dat. Ferentini Non. Iul. Ao. IX. 1206.]
|