CAP. IV.
Ponitur forma iuramenti septem capitula continens, secundum
quam iurant Papae episcopi; sed hodie omnes recipientes dignitatem a Papa sibi
iurant. Hoc sit pro summario et divisione.
Idem Petro Subdiacono.
Ego
N. episcopus ab hac hora in antea fidelis ero sancto Petro, sanctaeque apostolicae
Romanae ecclesiae, dominoque meo Papae C. eiusque successoribus canonice
intrantibus. Non ero neque in consilio neque in facto, ut vitam perdat aut
membrum, vel capiatur mala captione. Consilium quod mini aut per se, aut per
literas, aut per nuncium manifestabit, ad eius damnum nulli pandam. Papatum
Romanae ecclesiae et regulas sanctorum Patrum adiutor ero ad defendendum et
retinendum, salvo ordine meo, contra omnes homines. Vocatus ad synodum veniam,
nisi praepeditus fuero canonica praepeditione. Legatum apostolicae sedis, quern
certum legatum esse
cognovero, in eundo et redeundo honorifice tractabo, et in suis necessitatibus
adiuvabo. Apostolorum limina singulis annis aut per me aut per certum nuncium meum visitabo, nisi eorum absolvar
licentia. Sic me Deus adiuvet et haec sancta evangelia.
|