Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS.
    • TITULUS III.   DE RESCRIPTIS.
      • CAP. III.   Si in secundo rescripto, per adversarium impetrato, non fiat mentio de primo, valet primum, et non secundum; alias valet secundum. Et si pri­mum fuit impetratum communi consensu partium, non valet secundum impetratum per alteram partem, hoc tacito.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. III.

 

Si in secundo rescripto, per adversarium impetrato, non fiat mentio de primo, valet primum, et non secundum; alias valet secundum. Et si pri­mum fuit impetratum communi consensu partium, non valet secundum impetratum per alteram partem, hoc tacito.

 

Idem Wintoniensi Episcopo.

 

Ceterum si aliquis ad iudices super aliqua causa ab apostolica sede impetraverit literas commissionis, et adversarius eius eandem causam postmodum obtinuerit committi aliis, de commissione priori non habita mentione, priores iudices ad decisionem causae possunt procedere, nec secundae literae obtinent alicuius roboris firmitatem. Si vero in secundis literis habeatur mentio de commissione priori, praedicta causa a priorum est exempta iudicio, quum eaedem literae non sint veritate tacita impetratae. Verum si de assensu partium causa committitur, et processu temporis, vel etiam continuo, alterutra pars altera nesciente causam ipsam, tacito de commissione priori facta, alii iudici obtinuerit delegari: non immerito is, qui tali dolo vel fraude adversarium suum laborare coegit, in expensis condemnari debet eidem.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License