CAP.
VII.
Debitor, qui
iuravit, creditori nullum gravamen super re pignorata inferre, donec solverit
debitum, non auditur repetens pignus, volendo compensare fructus in sortem; sed
debet prius debitum integraliter solvere, et demum rem cum fructibus inde
perceptis exposcere. H. d. et est
casus notabilis.
Idem
Rothomagensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.
Ad nostram
noveritis audientiam pervenisse, quod, quum Petrus de Neasdem tempore
guerrae, quae fuit inter carissimum filium nostrum Henricum illustrem Anglorum
regem et filios eius,
quibusdam hominibus provinciae regni Francorum certam summam pecuniae mutuasset, quasdam ab eis possessiones
et reditus recepit in pignore, ipsos sub iuramenti religione sibi
adstringens, quod super possessionibus et reditibus illis, donec
solverent sibi pecuniam mutuatam,
nullum ei gravamen vel molestiam inferrent. Licet autem de
possessionibus illis et reditibus praefatis nondum sortem suam, sicut
asserit, deductis expensis
receperit, quia tu tamen, frater archiepiscope, eum propter hoc
excommunicationis vinculo adstrinxisti, †exinde
cogimur literas vobis nostras destinare, praesertim, quum ipse sicut asserit,
[sua] velit esse sorte contentus. Ideoque fraternitati
vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, recepta a
praefato P. sufficienti cautione, quod exinde vestro debeat parere
mandato, contradictione et appellatione cessante, a sententia, qua tenetur,
penitus auctoritate nostra,
absolvatis eundem, et deinde debitores eius, qui sibi praedictas
possessiones et reditus contra iuramentum suum subtraxisse dicuntur, si
ita est, eos ecclesiastica censura cogatis, ut haec eidem P. dilatione et
appellatione cessante restituant, nec sibi de cetero contra iuramentum
suum molestias inferant, donec ei pecunia persolvatur, quia non est
tutum cuilibet, sed periculosum potius religionem infringere iuramenti. Quum autem ei pecuniam suam, sicut iuraverunt, persolverint, vos
ipsum ad restituendum, quicquid eum vobis deductis expensis ultra sortem
recepisse constiterit, studiose monere et diligenter inducere studeatis,
et, si commonitus id non fecerit, in eandem excommunicationis sententiam
remota appellatione reducatis eundem, quia, sicut periculosum est
debitoribus suum infringere iuramentum, ita non minus periculosum est
creditoribus detinere quod pro usuris receperint, quum sit usurarium crimen
detestabile et horrendum plurimum, et utriusque testamenti pagina condemnatum.
|