CAP.
VIII.
Si iuramentum
per metum extortum servari potest sine interitu salutis aeternae, servandum
est; ecclesia tamen Romana consuevit a tali iuramento absolvere.
Idem Senonensi
Archiepiscopo.
Si vero
aliquis quemquam gravissimo metu sub religione iuramenti suum ius refutare
coegerit, ipsumque sibi retinuerit, quia nos consulere voluisti, an alter
eorum, vel neuter id habere debeat: hoc tibi duximus respondendum, quod
non est tutum, quemlibet contra iuramentum suum venire, nisi tale sit iuramentum, quod servatum vergat in interitum
salutis aeternae. Nec nos alicui ex responsione nostra dare materiam
volumus veniendi contra iuramentum proprium, ne auctores periurii esse
videamur. Verum aliquando in Romana ecclesia a pluribus praedecessoribus
nostris factum esse recolitur, quod clerici, qui coacti ministerium ecclesiae
abiurarunt, de iuramento absolutionis beneficium meruerunt, et ad coercendam
iniquitatem eorum, qui ecclesiasticos viros ad praestandum illud iuramentum
compulerant, permissi sunt in eadem ecclesia ministrare.
|