CAP.
IX.
Monachi, qui
pro debito monasterii iurant stare in obstagio, et fideiussores, qui iuraverunt
creditorem indemnem servare, iuramenta servare coguntur.
Idem
Sardinensibus Episcopis.
Ex rescripto quodam, quod nobis est praesentatum, manifeste
nobis innotuit, R. quondam abbatem Tremensem cum Petro super summa
octo millium solidorum taliter convenisse (Et infra:) Super haec praedictus abbas quosdam ex
monachis obsides dedit, qui de observanda conventione iuraverunt, ut, si ipsi
deficerent, alii monachi loco eorum in obstagio ponerentur. Insuper, si fidem
dicti monachi non servarent, abbas dedit eidem V. et eius uxorem fideiussores,
qui similiter fidem praestitisse dicuntur. Ideoque mandamus, quatenus tam
abbatem quam monachos, quam V. et uxorem ipsius studiose monere curetis, ut, sicut iurarunt,
eandem conventionem faciant adimpleri, alioquin eidem abbati et monachis
ingressum interdicatis ecclesiae, et in terra praefati V. et uxoris eiusdem
usque ad dignam satisfactionem inhibeatis divina officia celebrari.
|