CAP.
X.
Periurus est
et ab ecclesia removendus qui non necessitate, sed voluntate venit contra
licitum iuramentum.
Idem
Lundonensi et Vigoriensi Episcopis.
Querelam R.
canonici Linconiensis ecclesiae accepimus, quod, quum V. Salvagius
nomine clericus ei duos Bisantios nomine ecclesiae de Statera annis
plurimis persolvisset, et se illos annuatim sibi soluturum
interposito sacramento firmasset, contempta religione iuramenti iam per
biennium ab huiusmodi pensionis solutione cessavit. Quoniam igitur non merentur
ecclesias regere, qui sunt crimine periurii irretiti, fraternitati vestrae
per apostolica scripta praecipiendo
mandamus, quatenus partes ante vestram praesentiam convocetis, et
super his rei veritatem curetis diligentius inquirere, et,
si vobis constiterit, memoratum V. contra iuramentum suum non necessitate, sed
voluntate ab eiusdem pensionis solutione cessasse, ipsum a praescripta ecclesia
auctoritate nostra contradictione et appellatione cessante removentes,
eam praefato R. restituere minime differatis, ipsumque faciatis eam pacifice
possidere.
|