Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS.
    • TITULUS XXIV.   DE IUREIURANDO.
      • CAP. XI.   Si praesentatus iurat praesentanti de antiquo censu augendo, et postea contrarium iurat instituenti, valet secundum, et non primum; tamen ab ecclesia removetur.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. XI.

 

Si praesentatus iurat praesentanti de antiquo censu augendo, et postea contrarium iurat instituenti, valet secundum, et non primum; tamen ab ecclesia removetur.

 

Lucius III. Norvicensi Episcopo.

 

Tua nos duxit fraternitas consulendos, cui standum sit iuramento, quum clericos quosdam religiosi iurisiurandi religione constringunt ad maiorem solito pensionem solvendam, vel praestandum aliquid [nomine] beneficii praeter solitam pensionem; quum autem instituuntur abepiscopis, iurant, quod antiquam pensionem et solitam non augebunt. Tuae igitur consultationi breviter respondemus, quod, quum posterius iuramentum ratione et Lateranensis concilii auctoritate iuvetur, primo praeiudicat, quod de cupiditate processit. Ceterum iustum est, ut clerici [sic perplexi] pro periurio, quod vitare non possunt, ab ecclesiis perpetuo excludantur.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License