CAP. XIV.
Vasallus, qui iuravit praelato, successoribus iurare non
cogitur.
Clemens III.
Veritatis
amica simplicitas †nullis verborum fallaciis, nullis appetit ambiguitatum
involucris obfuscari. [Frequenter
igitur est necesse, ut quae minus plene dicta videntur, et ambiguitis scrupulos
pussent sane dicta generare, explanatione veridica clarius elucescant.] Ea propter, carissime in Domino fili, audito, quod in magnitudinis
tuae praesentia quaestio mota fuerit, utrum ex nostri tenore rescripti
colligeretur, quod singuli heredum tuorum singulis nostris successoribus
fidelitatis praestare debeant et hominii iuramentum, intellecta etiam
expositione dilectorum filiorum nostrorum A. tit. S. crucis in Hierusalem et P. tit. S. Laurentii in Damaso presbyterorum cardinalium apostolicae
sedis legatorum, quae ad nos fuit sub sigillorum suorum testificatione
transmissa, a sano eorundem intellectu nolentes aliquatenus dissentire,
serenitati regiae duximus intimandum, quod, quum intentio nostra sit nil
intolerabile tibi [tuisque] heredibus imponere, taliter in hoc articulo
tibi Respondemus, ut heredes tui,
qui nobis vel alicui successorum nostrorum iuraverunt, aliis [postea] iurare minime compellantur; catholicis tamen successoribus nostris,
qui pro tempore fuerint, et homagii et fidelitatis puritatem, nihilominus ac si
iurassent, omni tempore teneantur absque tergiversatione aliqua fideliter
observare, nisi forte alicui
eorum, sicut personae tuae fuerit hominium de benignitate sedis apostolicae
relaxatum; qui tamen non se propterea credat a fidelitatis suae observatione
immunem. [Dat. Laterani.]
|