CAP. XVIII.
Iurans scienter illicitum, non indiget absolutione, sed tenetur
illud non observare. Si vero iuravit ignoranter, debet illud observare, si
aliquo licito modo est observabile. Si autem iuravit licitum quod putabat
illicitum, debet observare iuramentum, sed de animo depravato aget
poenitentiam.
Idem illustri Regi Aragoniae.
Quanto
personam tuam †inter alios principes
Christianos sinceriori caritate diligimus, tanto serenitati regiae diligentiori
sollicitudine volumus praecavere, ne quid ei, quod absit, immineat, quod vel in
periculum animae, aut detrimentum terrae valeat redundare. Ex tenore siquidem
literarum tuarum et plurium praelatorum, nec non et aliorum multorum in regno
tuo consistentium nobis innotuit, quod, quum adversus inimicos Christianitatis,
qui prae magnitudine suae potentiae terram Hispaniae tunc temporis occupabant,
in auxilium carissimi in Christo filii nostri Castellae regis illustris cum
armatorum multitudine festinares, Quidam consiliarii tui, quin immo potius deceptores, tuum animum
induxerunt, ut iurares irrequisito assensu populi usque ad certum tempus patris
tui conservare monetam, quae tamen circa mortem eius fuerat legitimo pondere
defraudata. Quum autem eadem moneta
adeo sit diminuta et minoris valoris effecta, quod grave propter hoc scandalum
in populo generatur, tu quod egeras indiscrete cupiens revocare, ac necessitati
populi satisfacere, ab observatione iuramenti praedicti, ex quo tibi et regno tuo metuis grave periculum imminere,
postulasti suppliciter a nobis absolvi. Super quo diligens indagator veritate comperta potuisset facile
intueri, quod non tam erat absolutio necessaria, quam interpretatio requirenda,
quoniam, quum iuramentum fecisti, monetam aut falsam, aut legitimam esse
credebas. Si falsam, quod de regia
serenitate non credimus, iuramentum fuisset illicitum et nullatenus
observandum, et pro eo esset tibi poenitentia iniungenda, quum iuramentum non,
ut esset iniquitatis vinculum, fuerit institutum. Si vero ipsam legitimam esse credebas, iuramentum licitum fuit et
usquequaque servandum. Et ut irreprehensibiliter observetur, consulimus et
mandamus, ut reprobata moneta, quae a legitimo pondere fuerat defraudata, alia
sub nomine patris tui moneta cudatur, quam ad legitimum pondus reducas,
secundum eum statum, quem tempore patris tui habuit meliorem, ita, quod [et] antiqua moneta, quae ab illo statu
falsata non fuerat, cum ea pariter expendatur, per quod et dispendium vitari
poterit, et iuramentum servari. Verumtamen si forte monetam ipsam in praestatione iuramenti credebas a legitimo
pondere diminutam, et tua super hoc conscientia te remordeat, venerabili fratri nostro Caesaraugustano
episcopo, cui super hoc scribimus, tuum humiliter confitere peccatum, et
satisfactionem iniunctam tibi pro illicito iuramento devote suscipias et studeas adimplere. [Dat. Lat. Non. Apr. 1199.]
|