CAP. XIX.
Non valet iuramentum praestitum in praeiudicium iuris
superioris.
Idem Consulibus et Populo Tudertino.
Venientes
nuper ad sedem apostolicam dilectos filios consules vestros benigne recepimus et super his, quae ad
nos de vobis saepius referuntur, et commonere paterne curavimus, et aliquantulum aspere convenire. Quum enim
appellationibus interpositis ad apostolicam sedem teneamini humiliter et devote
deferre, quum et leges etiam saeculares post sententiam beneficium
appellationis non denegent aggravatis, vos, id
minus, quam vos decent, attendentes, sententias appellatione suspensas
exsecutioni mandatis, et gravatis in
contemptum sedis apostolicae appellantes. Verum iidem consules nobis ad excusationem vestram exponere
curaverunt, quod, quum aliqui vestrum vocantur ad officium consulatus, firmant
proprio sacramento, quod super mutuis et plagiariis secundum vestrae civitatis
consuetudinem iudicabunt, et infra XXVIII dies quae iudicaverunt exsequentur.
Unde salvo huiusmodi iuramento vos non posse super his appellationibus deferre
dicebant. Quia vero non minus iudices secundum leges, quam consules vestri
secundum consuetudinem vestrae civitatis iudicare iurarunt, et ideo, sicut
iudices contra leges, sic et consules vestri contra consuetudinem possent
subditos aggravare, ne in his etiam
videamur deesse gravatis, universitati vestrae per apostolica scripta
mandamus atque praecipimus, quatenus,
quum approbatus consuetudines vestras
servari velimus, appellationibus ad nos interpositis deferatis humiliter et devote, quum praedictum
iuramentum vos excusare non possit, in quo debet intelligi ius superioris
exceptum. Quum ergo, sicut accepimus,
postquam dilectus filius S. lator
praesentium ad sedem apostolicam a sententia G. iudicis appellavit, sententiam
ipsam duxeritis exsecutioni mandandam, in possessionem rerum, de quibus
quaestio vertebatur, appellantis adversarium inducentes, volumus nihilominus et mandamus, ut possessionem
ipsam restituatis eidem; alioquin noveritis, nos venerabili fratri nostro episcopo Nucerino per apostolica scripta mandasse, ut vos ad id monitione praemissa ecclesiastica censura appellatione remota compellat. [Dat.
Laterani. 1200.]
|