CAP. XX.
Iurans usuras non repetere, potest iuramento non obstante ex
nova causa repetere. H. d. secundum intellectum notabiliorem.
Idem Pisano Archiepiscopo.
Ad
nostram noveris audientiam pervenisse, quod, quum I. Pellar. et G. filius eius
Petro Soctan. usuras non modicas
persolvissent, praestito iuramento
firmaverunt, quod nec per se, nec per alium praedictas usuras repeterent, vel
apud ecclesiasticum iudicem seu etiam saecularem super his deponerent
quaestionem. Quumque creditor ipse in mortis articulo constitutus
condiderit testamentum, suis praecepit heredibus, ut omnibus, qui rationabiliter
probarent, se dedisse usuras eidem, ipsas eis restituere procurarent. Unde quum
praedicti I. et G. usuras repetere non attentent propter huiusmodi iuramentum,
et heredes praedicti P. eis negligant satisfacere de usuris, ideo
fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus sub poena
excommunicationis publice in ecclesia proponi facias vel proponas, ut qui super
hoc noverint veritatem procedant ad testimonium proferendum, et, si per dicta
testium vel alia documenta tibi legitime constiterit de praemissis,
heredes illius ut usuras, quas a praedictis I.
et G. pater eorum accepit,
restituant universas, monitione praemissa ecclesiastica censura appellatione
remota compellas. [Dat. Rom.
ap. S. Petr. Id. Mart. 1205.]
|