CAP. XXI.
Iuramentum generale debet ita intelligi, si fieri potest, ut non obviet iuri; alias tanquam
temerarium non obligat contra iuris observantiam.
Idem Neapolitano Archiepiscopo.
Ad
nostram noveris audientiam pervenisse, quod dudum a te quasi per extorsionem tale fuit praestitum iuramentum,
quod in omni causa deberes ordinem iudiciarium observare. Verum quoniam
secundum traditiones canonicas manifesta accusatione non indigent, nec in eis
est ordo iudiciarius observandus, qui debet in aliis observari, nec tu, quando
sub praemisso tenore iurasti, habebas in mente, ut propterea venires contra
canonicas sanctiones, alioquin non iuramentum, sed periurium potius
exstitisset, nec esset aliqua ratione servandum, nos iuramentum tuum benignius
interpretari volentes, ita, quod consonet canonicis institutis, fraternitati
tuae auctoritate praesentium intimamus, quod in manifestis et notoriis ratione
iuramenti praemissi non credimus te teneri servare subtilitatem ordinis
iudiciarii, quam in his non servari per omnia ipsa quoque iuris ratio
postulat et requirit. Unde videbitur nec immerito subtiliter intuenti de
ordine iudiciorum procedere, ut in praemissis non per omnia ordo iudiciarius
observetur, quanquam et secundum approbatum intellectum scripturae divinae
recte possit intelligi, quod iurasti, ut in omnibus causis ordinem iudiciarium
observares, in illis videlicet, in quibus est ordo iudiciarius observandus. Sic
ergo faciens et iuramenti tenorem servabis, et instituta canonica non omittes. [Dat. Lat. XVIII. Kal. Dec. 1198.]
|