CAP. XXII.
Si unum iuramentum uni debitum alteri praestatur, illicitum
est, et eo non obstante cui debetur praestandum est.
Idem Iudici Carolitano.
Ea
te credimus discretione vigere, ut intelligas per te ipsum, quod onus non
remittitur, sed augetur, quum cuiquam improvide solvitur quod alii ex debito
est praestandum. Sane, quum venerabilis pater noster archiepiscopus
Turritanus a te nomine nostro iuramentum fidelitatis, sicut a nobis mandatum
acceperat, exegisset, illud exhibere in eius manibus distulisti, asserens, quod
venerabili fratri nostro Pisano archiepiscopo salvo apostolicae sedis
honore huiusmodi praestiteras iuramentum. Quum igitur nobis et ecclesiae
Romanae fidelitatem facere tenearis, sicut tua etiam prudentia recognoscit, si praestitum iuramentum ei, quod a
te nobis tanquam debitum est praestandum, contrarium reputes, illud illicitum
iudicabis, et, illicito non obstante, quod licite, immo ex debito petitur,
exhibebis, vel, si praestitum praestando contrarium non exsistit, illud sine
difficultate praestabis. Monemus igitur nobilitatem tuam et exhortamur
attentius, et per apostolica [tibi] scripta mandamus atque praecipimus,
quatenus omni excusatione et occasione cessante in manibus eiusdem
archiepiscopi fidelitatis nobis et ecclesiae Romanae exhibeas iuramentum. [Dat. Ferentini XVII. Kal. Oct. 1203.]
|