CAP. XXIII.
Qui iuravit stare mandato alicuius, non tenetur parere, si
praecipit illicita, ut quod filium exheredet, vel uxorem abiuret.
Idem Alatrino Episcopo.
Quintavallis
vicarius nostris auribus intimavit, quod, quum olim filiae suae cum
Giborga et Venetia filiabus Ioannis Bertii ad verba etiam ad verbera
devenissent, idem Quintavallis pro
offensa, quam filiae ipsius aliis mulieribus irrogarant satisfacere cupiens
de consilio convicinorum mulieribus illis et consanguineis, suis, quod pro offensa earum
mandato pareret praestitit iuramentum, quae ab ipso iuramento recepto
tale illi sub debito iuramenti dedere mandatum, quod, si quando filii vel
filiae aut uxor illius aliquod factum vel verbum contumeliosum mulieribus
illis obiicerent, idem Quintavallis et filias et filios suos
exheredaret, et a se propriam removeret uxorem. Quocirca fraternitati tuae
per apostolica scripta mandamus, quatenus inquiras de praemissis
diligentius veritatem, et, si rem noveris ita esse, quum licitum fuerit iuramentum, sed mandatum illicitum,
praedictis filiabus Ioannis Bertii,
ut revocent mandatum illud, iniungas; alioquin eum ad mandati observationem
illius auctoritate nostra suffultus denuncies non teneri. [Dat. Anagniae III. Non. Febr. 1204.]
|