CAP. XXIV.
Ex causa levi et temeraria coniuges etiam quoad torum et
mutuam cohabitationem se separare non possunt, etiam cum iuramenti
interpositione.
Idem Archiepiscopo Terraconensi.
Tua
nos duxit fraternitas consulendos, quid tibi super hoc articulo sit
faciendum, videlicet quod B. de Bella loco et A. uxor eius olim
adinvicem iuraverunt, se nunquam mutuo petituros; idem vero nunc repetit illam
instanter, ea e contrario affirmante, quod, prius se faceret Sarracenam et
perderet animam suum, quam
rediret ad eum; †sed adulterum, cui
adhaesit, postquam recessit ab eo, libenter dimitteret, et castitatem
promitteret, et iuraret. Nos igitur fraternitati tuae super hoc
respondentes, per apostolica tibi scripta mandamus, quatenus utrumque ad
continentiam servandam moneas attentius et inducas. Quam si promittere
voluerint et servare, utrumque dimittas sine alio commorari. Alioquin, si vir
noluerit continere, tu illam, ut revertatur ad ipsum, et tanquam uxor cum viro
moretur, per excommunicationis sententiam appellatione remota compellas, quum
et temerarium fuerit huiusmodi iuramentum, et adulterium utrinque sit
commissum. [Dat. Ferentini XII.
Kal. Iul. 1203.]
|